Frater optime,
Quam volupe mihi fuerit, tuas litteras vigesimo mensis praeteriti ad me datas tertio2 kalendas Martii accipere, vix possum ipse exprimere. Cum enim omnia tua mihi longe sint acceptissima tum vero eae, quae etiam celeritatis gratiam habent conjunctam, litterae caeteras antecellunt.
De syndicatu Delfensi3 optime tu judicas non posse sine offensa procurari interea id munus Kinschotio4 placuit neque tamen iis potietur conditionibus - quanquam ea super re institerit -, quae tibi a Roterodamensibus fuere oblatae, sed puto habiturum mille et septingentos florenos annuos cum habitatione.
De eluvione amnium et aggeribus ei objiciendis nunc demum bona fide cogitatur et brevi sarciri speratur calamitas, dummodo absint venti, quos hac anni tempestate saevos experiri solemus.
Prodiit his diebus libellus Anonymy5, sed a remonstrantibus scriptus adversus Molynaei diatribam6 Admirantio7 et Testardo8 oppositam, quae et ipsa edita est. Eum libellum cum aliis, ubi quis amicorum ad vos ierit, expecta.
Parentes9 mihi jam per aliquot septimanas affuerunt, quos nudiustertius
127
domum deduxi; miror quomodo mater tam pauxilli cibi et somni vitalis esse possit.Hic jam nihil habemus, nisi quod de legatione in Poloniam mittenda multus est sermo; ei Bickerus10 destinatur.
Vale cum uxore et liberis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae. Raptim, 1 Martij 1638.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 1 Martij 1638 Wil. Grotius.
En boven aan de brief: Rec. 11 Martii.