Recentes ad te, mi frater, literas meas2 pervenisse gaudeo. Saepe idem ut fiat, opto.
De adsessione in urbe patria, quo magis cogito, eo te judico feliciorem, quod causa honestissima, id est, de veteribus melioribusque sententiis nihil decedendo ob utilitates, te inde expediveris. Non potest quisquam hoc tempore eum tutari locum, ut fidei suae consulat et securitati. Hanc vendere non est prudentes, illam vendere improborum.
Kinschotius3, homo externus, an Hollandiae magis sit profuturus quam Arsenius4 aliique in Hollandos adoptati, videbimus.
Quae peccarunt amnes corrigi posse spero; Quae ministri et inquilini, haud aeque.
Libellum5 super scriptis Amirautii6, Testardi7, Molinaei8 videre percupio. Mittam, ubi potero, postremum Mileterii9, ubi in praedestinationis negotio se, quantum potest, aptat Charentonianis, nullo cum fructu.
Parentes10 apud te bene exceptos, patrem se belle habere, matrem supra quam aetatis incommoda pati posse putantur, gaudeo Deoque gratias ago.
In Poloniam mitti et opus est et quidem celerato opus. Fervebit conventus Ordinum et in (?) vectigalium11 causa et ex suspicionibus, quas rex12 Austriacis usus consiliis et protestantium et Graecae religionis hominum in se concitavit.
Uxor mea, puto, iter in aliud differet tempus. Nam et maris ob propriam corporis constitutionem est impatiens et in limite vagatur miles cum magno iter facientium ac virginum maxime et feminarum periculo. Deinde vero intelligimus legati Estampii13 uxorem14 nequiisse impetrare tuti itineris sponsores literas, quod grave est praejudicium in nostro desiderio. Sumus enim ii, qui non amemus petere quae metuamus, ut obtineri possint. Tales Cornettios Grotiosque semper fuisse arbitror. Alioqui non retinuissemus, puto, inter tot adversa tam erectos
146
spiritus. Sed neque uxor mea indigna est, quae in domum nostram sit deducta. μάλα γάϱ ἐστιν εὐγενής.Vale cum tuis, id est, nostris.
Tibi devinctissimus frater
H. Grotius.
13 Martii 1638.
De bono scriba, qui bene pingat literas Italicas, latine intelligat, Graeca saltem elementa norit, et te et D. Reigersbergium15 rogo, ut cogitetis, eo magis, quod minorem filium16 remitto de majore17 brevi visurus, quid ipsius tum ferat animus, tum utilitas exigat.