eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3558. 1638 mei 2. Van G.J. Vossius1.

    S.P.

    Dolet, illustris Domine, quod tarde adeo ex conjunctissimo collega, meo Barlaeo2 resciverim de itinere ornatissimi viri Joachimi Wykefortii3. Si praescissem, non passus eum forem sine meis Lutetiam literis proficisci. Nunc abierat, priusquam cognoscerem eum de abitu certi aliquid statuisse. Itaque nec valedicendi potestas fuit. Moleste etiam tuli, quod epistola mea tot ante menses exarata ad te diu adeo delituerit apud praestantissimum fratrem tuum Guilielmum. Vel me non satis intellexerat filius meus Franciscus4 vel Francisci mentem non satis sit assecutus frater tuus. Nam volueram, ut literas per tabellarium mitterent, affinis de pictura opus5 per amicum, ubi occasio obtulisset.

    Gratissimae mihi fuerunt literae tuae6, quibus moestum7 erigere studes. Nec tamen mihi videor molliter ferre tam durum casum nec id censent amici: mirantur magis, quando cogitant, cujus ipsi animi forent in simili negotio. Nempe mecum assidue revolvo, ut curae semper fuerim Deo meo: qui unus melius me et

    256

    omnibus mortalibus novit, quid mihi, quid meis expedierit. Nec infelices censeo, qui in flore aetatis discedunt. Non corrumpentur a seculo hoc, quo ab annis XX, ita improbitas et ἀϑεότης, capit incrementa, ut animus vehementer exhorrescat, quando mecum reputo, quae tempora videantur imminere, si sic porro procedetur. Eadem aliquid solatii adferunt conjugi optimae8, nec tamen in hoc dolore suo satis cordatae. Me quidem saepe eius gemitus et lachrymae somnum capere non sinunt. Nam et mihi refricant caussas doloris. Recurro igitur ad vetera solatia millies ei dicta et, quod plus saepe valet, arte ad alias cogitationes abducere aegram eius mentem annitor.

    In opere nostro9 excusa sunt, ut vulgo numeramus, alphabeta quatuor; quinctum, quantum conjecto, superest. Miraberis, scio, non posse me manum tollere de tabula. Sed primo satis visum ex prisca historia adducerem, quae ad religionis gentilis primordia et progressum pertinerent. Postea non sum visus mihi sat utilem operam publico navaturus, nisi mentem humanam adducerem quoque ad veri numinis cultum. Itaque juvit per omnia me naturae opera diffundere inque iis considerare Dei bonitatem, potentiam ac sapientiam. Valde enim ab iis dissentio, qui inanem naturae speculationem arbitrantur.

    Collegae Hortensii10 iter aegre procedit. Delegati provinciarum in Generalium Ordinum consessu assignarunt in itineris impensas bis mille karoleos; quos petere jusserunt ab rei maritimae praefectis vel simili collegio, quod Amstelodami sit. Displicet id huic urbi. Si idem fecissent Ordines Hollandiae, negotium jam confectum haberemus. Metuitur nunc, ne, si in minuto hoc foederatarum provinciarum delegatis gratificentur, res sit exempli non optimi ac adsuescant imperare, quantum volent; immensam autem pecuniam volent semper, si urbem hanc opibus, ut aiunt, affluentem habere coeperint in talibus obsequentem.

    Scripsi nuper11, cur noluerim me immiscere editioni Critolai12 totumque hoc commiserim Hortensianae industriae. Ita factum, ut nihil eius hactenus sit editum. Sed paucis abhinc diebus Salmasius13 ad Isaacum meum14 scripsit, ut cognosceret, quid de opere hoc fieret. Occasione ea compellatus Blauwius15, qui retulit iam figuras, quas vocant, incisas ac propediem opus ipsum velle excudere. Nihil homine illo tardius in exsolvendis promissis. Commonebo Hortensium, ut magis urgeat. Sed vix villi quoque sat curae fore arbitror, quamdiu incertus itineris sic animo fluctuat. Hoc si videro, post longam cessationem curam ipse hanc lubens suscipiam. Isaaci mei Scylax Caryandensis16, geographus vetus, serio ab eo

    257

    castigatus excudi abhinc mense coepit. Etiam Maeoditidis periplum17 ἀνέϰδοτον addet.

    Conjux, ac liberi18 uxorem praestantissimam ac filios19 filiamque20 plurimum salutant.

    Amstelodami, MDCXXXVIII. Postr. Kal. Maias. St. N.

    Illustris tui nominis cultor
    Ger. Jo. Vossius.

    Adres: Illustrissimo viro, Hugoni Grotio, regni Suecici ad Christianissimum regem legato ordinario. Lutetiam Parisiorum.

    In dorso schreef Grotius: 1 Maij 1638. Vossius.

    En boven aan de brief: Rec. 20 Maij.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., coll. Pap. 2. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 3456; tesamen met no. 3414 beantw. d. no. 3603. Gedrukt Vossii Ep., p. 350; Voss. Op. IV Ep., p. 241. In de gedrukte uitgaven komen enige onnauwkeurigheden voor.
    2 - Caspar Barlaeus, evenals Vossius hoogleraar te Amsterdam.
    3 - Joachim de Wicquefort, agent van hertog Bernhard van Saksen-Weimar.
    4 - Franciscus Vossius (1608-1645).
    5 - Bedoeld wordt het werk van Franciscus Junius -François Du Jon-; zie no. 3414, nn. 10 en 11.
    6 - No. 3456.
    7 - Vossius' dochter Cornelia was begin 1638 door een ongeval om het leven gekomen. Grotius had hem naar aanleiding hiervan een troostvolle brief geschreven.
    8 - Elisabeth Junius.
    9 - Vossius' De Idololatria; zie no. 3414, p. 19 n. 2.
    10 - Martinus Hortensius; zie no. 3533, p. 218 n. 4.
    11 - Zie no. 3414.
    12 - Philolaus is een pseudoniem van de astronoom Ismael Boulliau; het betreft diens Philolaï sive dissertationis de vero systemate mundi libri IV, dat in 1639 te Amsterdam bij Blaeu verscheen.
    13 - Claude Saumaise -Salmasius-, hoogleraar te Leiden in de klassieke filologie.
    14 - Isaac Vossius (1618-1689).
    15 - Dr. Johan Blaeu.
    16 - Periplvs Scylacis Caryandensis, cum tralatione, & castigationibus Isaaci Vossii. Accedit Anonymi Periplvs Ponti Evxini, è bibliotheca Claudii Salmasii, Cum ejusdem Is. Vossi versione, ac notis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornel. Blaev, MDCXXXIX.
    17 - Fragmentvm Peripli Ponti Evxini et Maeotidis, hactenvs ineditvm.
    18 - Franciscus (1608-1645); Matthaeus (1611-1646), Isaac (1618-1689), Gerardus (1619-1640), Johanna (1622-1640).
    19 - Cornelis en Diederik; Pieter was op weg naar het vaderland, waar hij op 10 mei reeds was gearriveerd; vgl. no. 3572.
    20 - Cornelia.