Frater optime,
Quanta nos laetitia perfuderit filii tui2 cum Losecatio3 adventus, vix verbis possum exprimere. Sufficiat, quod tam a vobis recentes veram vestrum omnium imaginem referre videantur. Filium tuum mihi curae futurum non est, quod ambi-
279
gas; quicquid meae erit opus abunde praestabo. In praxi ut aliquammultum proficiat, si hortamentis incitari - ut spero - poterit, libens curabo neque interea exercitia pietatis intermittemus.Valde me delectavit oratio archiepiscopi Anglicani4 in Camera stellata habita; aveo enim omnia ea, quae ad antiquitatem pertinent, discere. Censura in Mileterium5 a pontificiis lata gravis sane est neque Alensonianae synodi6 decretis cedit; sic solent excipi, qui partes non sectantur.
Libros per Vickefortum7 missos, spero jam acceperis.
De Aurato8 quod scribis9 gratum mihi est intelligere; facile tu cum Ecclesia Anglicana transiges negotium. Dolet mihi spem omnem conciliationis in controversiis de religione apud Suecos incisam esse, sed nimirum sibi id imputent crabiones aliquot, qui semina tanto malo jecerunt.
Uxor tua recte faciet, si ex collybo quantum Losecatius debet, acceperit; de reliquo eos, quos ea res tangit, faciemus certiores et forte uxorem exorabimus, ut quod Losecatius facturus erat, ipsa jam eo absente absolvat.
Sed de his alias.
Hollandiae Ordines comitia sua dissolverunt aerario praesidium laturi ex vectigali caminorum et ducentesimae.
De Kinschotio10 quid futurum sit, faciam, ne ignoris. Totam eam rem Basius11 aliique ita dirigunt, ut sub ejus discessum de successore constet, quanquam de tota re nondum aut mihi aut aliis satis liquet.
Tibi uxorique tuae ego et mea12 nos commendamus cum omnibus nostris.
Has a secretario comitis ab Erpach13 litteras ad te curare rogatus sum.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, X. May 1638.
In margine: Misit et hanc ad te epistolam14 Vossius15, qui sua de ido[lo]latria16 nondum edit.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 10 May 1638 W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 20 May.