Binis tuis literis, frater optime, responsum debeo datis 25 Aprilis2 et 10 Maji3.
301
Accepi per Vickefordium4 et imagines et libros. Scribam Vondelio5, Vossio6, Salmasio7, Corvino8, ubi primum erit otium: nunc enim plurimis negotiis destringor.
Vondelii tragoedia egregiam habet οἰϰονομίαν et bene dilecta historia est ad urbis florentissimae laudem; multumque ei debeo quod perennaturum opus meo inscripserit nomini. Gaudeo et actam placuisse populo.
Iunio9 quoque gratias agam pro eruditionis plenissimo libro10.
Heinsii juvenis11 poëma12 multum habet ignis paterni et gaudeo viri magni obtingere tanti spiritus filium. Ad patrem13 scribere decreveram, ubi rediret Bommelius14, cui ad me literas dederat.
Salmasii librum15 percurri. Est, ut dicis, multae lectionis plenus. Miror, quod non sua disponat ordinatius. Saepe difficile est ipsum sibi concillare, saepe πϱὸς τ᾽ ὄνομα διαλέγεται, ut cum tam operose refellit vocem voluntarii, quod ego de jure divino non naturali utilitatis causa usurpaveram, quasi non et Cicero dicat voluntarium facinus et alibi voluntarium opponat necessario. Deo liberum erat hominem non condere. Condito homine, id est natura ratione utente et ad societatem eximiam conformata necessario probat actiones tali naturae consentaneas, contrarias improbat. At multa alia non necessario aut jubet aut punit, sed quia ita ipsi visum. Quo alio nomine melius designari potuerit jus illud, quod non positam hominis naturam immutabiliter sequitur, sed ita, ut voluntas divina libera interveniat, equidem non video. Multa sunt in eo libro paris ϰόμματος. Heinsii παϱάφϱασιν Politicon Aristotelis16 saepe exagitat, interdum et versionem Andronici17, quae est melior. Puto habere eum causas et in re et in homine. Mercatura, ut a multis exercetur solo compendii privati studio, nulla boni publici cura, habet forte, quod a foenebri avaritia non multum distet. Sed quid hac de re tota sentiam, ubi ad ipsum scripsero, ad te transmittam.
Corsellii liber18 super disputationes Molinaei19 cum Capitone20 et Thauma-
302
sino multum lucis ex collisu adferre potest non pertinacibus neque carebit, ut spero, suo fructu.Auratus noster21 hac Pentecoste communionem sacram sumet cum Angli legati pastoribus22 valde id volentibus. Ea res mihi, ut spero, aliquam dabit actionum publice utilium materiam.
De Wassenario et supplementis23 rogo sis memor. De Vickefordio recte mones. Saluta, quaeso, parentes24, uxores25, liberos26.
Filium meum Petrum27 spero non solo sanguine, sed et ingenii bonitate tibi placiturum. Spem non exiguam concepi de ejus profectu. Ut in diligentia bonisque amicitiis perseveret, excitandus est.
Pudet hic omnes reformatos seditiosarum molitionum, quae a pravis Genevae imitatoribus adversus sapientia non minorem quam auctoritate archiepiscopum28 susceptae sunt levibus adeo de causis, tanto cum periculo.
Mileterius29 nihil censuris territus pergit quae vera putat dicere. Et nunc certamen ei magnum cum Mestrezato30 incidit de bonorum operum meritis. Vides, quantum obstet paci ecclesiarum, quae a pontifice31 discesserunt tempestas ista Dordrechtana32. Ego ubique locorum resarciendae dedi operam; ubique frustra, ita occalluere animi.
Vossii de Idololatria librum33 avide exspecto. Iuvabit etiam scire, Basii34 istae cuniculares fossiones quo sint erupturae, 21 Maji 1638.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.