Vicesimo postquam scripseras die, mi frater, tuas 28 Decembris datas2 accipio. Nimirum per Polhemium3 curatae sunt, qui mari venit. Id autem iter minus Κατα τὸ ὡϱισμένον procedit quam id, quod per Brabantiam dirigitur.
De Mileterio4 Daillaeoque5 tecum judico: egressum hunc modestiae aequitatisque limites. Ita omnia plena sunt factionum pietatis se obtentu velantium, ut magni judicii laborisque res sit defoecato uti judicio.
De honore, qui Papyrio6 contigit, gaudeo. Neque minus me delectat quod apud Crassum7 aestimantur suo pretio literae et virtutes.
De Servio8 non me fefellit conjectura. Evenit id, quod pro certo animo meo se offerebat. Iis, qui τῆς πϱὶν πολιτείας, vult detrahere existimationem pietatis ac probitatis, ut deinde eos pro nutu suo verset aut suo arbitratu traducat. Id in re sua jam plus semel Paulus9 expertus est. Nam eum quoque eodem, quo nunc Hermogenianum10, modo agitare voluit. Sed frustra tenditur rete inspectante volucre. Ego quod consului nunc quoque bonis omnibus consulo, ut quoties aut dignitas aliqua se ostentat aut commodum sub aliqua lege, quae religionem ullo modo attingat, tum non modo nequicquam mutent, sed eo tempore ne deliberent quidem: quia omnis in ea πεϱιστάσει11 deliberatio non potest non esse suspecta aliis, nobis etiam ipsis suspecta esse debet. Verum, ut scripsi antehac12, miror Crassum non Nasicae13 imitari exemplum. Quid u δ e ξ a δ14
42
obstat sua de rebus divinis sententia, quominus sit et bonus civis et bonus consul? Meermanni15 factum laudo idque ipsum scire cupio omniaque ei opto prosperrima. Ea sunt tempora, ut qui in re sunt publica, potius, si honeste queant, inde se debeant extricare quam qui extra eam sunt tam iniquis legibus ad eam accedere.Filius noster maximus natu16 ubi haereat, nescimus. Nec ipsum videmus nec literas ab ipso. Miror τὴν μετεωϱίαν.
De imaginibus meis duabus quod scripsi antehac17 rogo memineris. Itidem de chartis in cista. Dum libros meos recenseo, invenio periisse mihi commentariorum Wassenarii18, libros IV. et XII. Desunt etiam mihi siqui sunt post XVI. Eos omnes mihi emi mittique velim.
Advocatus illustris eloquentiae dictus le Maistre19 novum solitudinis genus amplexus est, non in monasterio, sed domi suae, projecta spe omni dignitatum et civilium et ecclesiasticarum, quae semet ipsi ultro offerebant. Ejus argumenti epistolam ipsius20 ad Franciae cancellarium21 dignam censui, quae et abs te et ab amicis legeretur.