eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3405. 1638 januari 2. Aan WILLEM DE GROOT1.

    Binas abs te literas his diebus accepi scriptas alteras 14 Decembris2, alteras posterius, ut ex iis quae continentur apparet, sed quorum in die asscripto error est3. Forte non est: sed celeriter pervenere scriptae 21 Decembris4.

    Militerius5 utrinque vapulat. Sed intentatam in eum a Sorbona censuram gravem inhibuit cardinalis6.

    Stratenus7 mihi misit carmen honori meo scriptum elegans.

    Doleo inter Delfenses et Rotterodamenses, meos utrosque, diverso nomme gliscere controversias, quibus ego praescindendis semper laboravi.

    Pro Cordesio8 te laborare gaudeo. Dignus est pro quo nihil non fiat vir de omnibus bene mereri pro more habens.

    Classis, quae Dunquercam intraverit, malum est non exiguum, sed nec insolitum. Non possunt, qui mare custodiunt, adesse ubique et semper.

    Cognatorum mortes, quas nuntias, Χϱὴ ἀνϑϱωπίνως φέϱειν. Ad D. Heinsium9 scribam, ubi aliqua se dederit occasio. Interea aequum est nos vicissim benignos esse in eos, qui in nos sunt benigni.

    Gaudeo non improbari tibi ac Gronovio10 pauca nostra, quae non relecto Statio11 e libri nostri margine subito contraximus.

    De eo, quod ad te pertinet, primum illud mihi occurrit laudabile, quod dubitas.

    6

    ne feceris. Deinde eam semper monitionem amicis suggessi, ut quoties commodi aut honoris spes damnive intervenit metus, tum de rebus ad religionem spectantibus ne deliberemus quidem, nedum mutemus aliquid; quia si quid tali tempore constituerimus novi, id non modo aliis erit suspectum, sed et nobis ipsis suspectum esse debet, cum bene judicaturus animus omni affectu liber esse debeat. Deberent Delfenses nostri Amstelodamensium ea in re exemplum sequi. Ego, si quid ibi scribitur legi dignum, praecipue super iis, quae movit Mileterius, scire cupiam.

    Saluta omnes nostros et cum tuis recte vale.

    Postridie cal. Ianuarii 1638, quem annum nostris omnibus opto felicem.

    Tibi obligatissimus frater H. Grotius.

    Diebus Dominicis scribo quaedam ad loca Novi Testamenti de antichristo loquentia12 aut quae de eo solent intelligi multum diversa ab iis, quae multis nunc probantur.

    Rogo, quod de imaginibus meis duabus faciendis antehac scripsi13, ejus memineris. Sum enim ex promissio obligatus.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 874; het postscriptum in vert. bij Brandt-Cattenb., Leven II, p. 169. Antw. op nos. 3383 en 3393 (dl. VIII), beantw. d. no. 3438.
    2 - No. 3383 (dl. VIII).
    3 - Vgl. Grotius' dorsale notitie op no. 3393 en n. 1 aldaar.
    4 - No. 3393 (dl. VIII).
    5 - Théophile Brachet, sieur de la Milletière, Frans protestants theoloog.
    6 - De Richelieu.
    7 - Pieter van der Straten; zie over hem VIII, no. 3325, p. 692 n. 11.
    8 - Jean de Cordes, (1570-1642). In 1632 had hij zich te Parijs gevestigd, waar hij zich bezig hield met zijn beroemde boekenverzameling. Tot dan toe was hij kanunnik te Limoges geweest.
    9 - Daniel Heinsius.
    10 - Johann Friedrich Gronovius.
    11 - Zie VIII no. 3377, p. 780 n. 1.
    12 - In 1640 publiceerde Grotius zijn Commentatio ad Loca quaedam N. Testamenti quae de Antichristo agunt, aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; zie Ter Meulen-Diermanse no. 1100.
    13 - Het betreft hier gravures naar Grotius' portret, geschilderd door Michiel Jansz. van Mierevelt; zie VIII no. 3216, p. 508 n. 5.