Quasi non satis longa et taediosa epistola2, quam nudiussextus optimo clarissimoque fratri tuo3 tradidi, fastidia movisse, ad armillum redeo, non tamen voluntate magis mea quam iussu nobilissimi et praestantissimi iuvenis, qui has fert, Petri van der Straten4. Cuius genus et parentes non ignotos puto tibi, eruditionem singularem exactamque iuris et antiquitatis linguaeque Graecae ac Romanae cognitionem usumque in casto illo et vero genere poetandi magnifice praedicarem,
693
nisi quae ipse parum addidici, ea in alio, dum vix intelligo, imprudenter admirari viderer. Nam haec cum eximia sint et merito aestimentur, potior tamen ad nos conciliandos fuit probitas suavitasque morum, quae praecipuum amicitiae inter bonos coagulum. Quare in eam devenit amore mutuo opinionem, ut me aliqua in gratia apud te, vir maxime, positum crederet cuperetque ostendi a me tibi non enim commendari, quod ipse faciet, quo magis suam erga maxima merita tua observantiam dotesque, quae melius a te poterunt cognosci, tibi approbabit.Ego igitur urbanae frontis tulisse praemium et officium praestitisse contentus non ultra tempora tua morabor dum unum addidero Accepi nuper ex dignissimo fratre tuo5 novam editionem versionemque Procopii Vandalicorum6 te moliri. Memini autem ante tres menses sermonem Leidae cum Elzevirio seniore7 mihi fuisse, qui narraret se excerpta ex MSSc. nactum aliunde multo et auctiora et meliora, quam Hoeschelius8 habuisset, quae, ubi absolvisset ὁ πάνυ Heinsius Exercitationes suas sacras ad N.T.9, in quibus nunc operae desudant, se commissurum illi rogaturumque, ut et textum inde quem vocat et versionem vulgarem corrigeret sibique novi operis hanc concinnaret materiam.
Hoc volui nescius ne esses, si forte ab Elzeviriis ea petere et institutum tuum sic iuvare velles. Nam quam illi opem ab Heinsio exspectant, in longinquo sita est, et ipse credo facile patietur hoc munus a suis humeris devoli. Sed cum (?) eo tuum consilium esto.
Vale, vir incomparabilis, et me amari abs te illi, quem vice fratris diligo, ostende.
Pagellas has adiunxi, si forte qui ex amicis tuis libellum nostrum10 sibi comparaverint. Nam in exemplaribus distractis alia mihi via non est vitii illius corrigendi.
Iterum vale.
Hagae.