eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    730

    3348. 1637 november 16. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Accepi jam aliquot a te litteras et imprimis eas, quas XXII2 et XXI Octobris3 ad me dedisti, pro quibus ingentes habeo gratias.

    Cum filio natu maximo4 Reigersbergius5 et ego conjunctim egimus, ut in Galliam iter adornaret, quod ille de tua voluntate a nobis certior factus non abnuit; institimus, ut a D.o Spiringio6 bona cum gratia discedat. Nudius tertius ad me venit referens eum non intercedere, quominus suis studeat commodis, et rogavit, siqua mittenda haberem, pararem, se enim jam esse in procinctu itineris. Versus, quos in Bredae expugnationem scripsit7, omnibus, maxime vero Heinsio8, probantur: qui heri in convivio et mihi et aliis - coram Ploisio9 - honorifice de te locutus est, ut et apud Spiringium nuper, sicut testabitur filius.

    Rogo, illi ad eam, quam Borussus10 attulit epistolam, rescribas; nosti hominem, quem ut inimicum timere non debes, ita magis amicum esse expedit: reliqua iniquitati temporum imputanda.

    Gronovium11 puto bona fide tecum agere. Scio me aliquas domi ipsius detulisse epistolas; an notae Statianae12 iis inclusae fuerint, nescio. Rogo, ut ea, quae ipsi tradi velis, non occlusa mihi mittas, et sponsorem me offero, ex animi tui sententia actum iri.

    Valde mihi probantur ea, quae ex Duraeo13 exscripsisti; etenim jam extare viros cordatos qui synodum Dordracenam pro oecumenica reformatorum non habeant, lubens intelligo.

    Cordesii14 iterum faxo, ut meminerim. Borelium15, qui hic est, de fratris16 manuscripto interpellavi; is in Selandiam scripturum se promisit, sed plerosque libros vaenisse ait. Milium17 de altero alloquar.

    Nihil jam hic novi, nisi quod denuo navem Dunkerkanam cepere Selandi. Dorpio18, qui imperium maritim abdicavit, egregium princeps19 testimonium

    731

    praebuit, quod jam publici juris factum est. Successor ejus20, vir manu promtus, brevi impositam sibi provinciam alacriter suscepturus est multis bene ominantibus.

    Princeps non optime habet contracto ex obsidionis vigiliis malo.

    Deus Optimus Maximus te nobis et amicis servet incolumem.

    Hagae, XVI Novembris 1637.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 25 Nov.

    En in dorso: 16 Nov. 1637. W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 24 Antw. op nos. 3310 en 3321; tesamen met no. 3305 beantw. d. no. 3363.
    2 - No. 3310.
    3 - No. 3321. Gelezen moet nl. worden: XXXI.
    4 - Cornelis de Groot; hij was op thuisreis van Zweden in Holland aangekomen en vertoonde weinig neiging om door te reizen naar Parijs.
    5 - Nicolaes van Reigersberch.
    6 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    7 - Voor gedichten over Breda zie men ook no. 3327 p. 694 v.
    8 - Daniel Heinsius.
    9 - Bedoeld zal zijn Adriaen Ploos van Amstel.
    10 - Henricus van Bommel.
    11 - Johann Friedrich Gronovius.
    12 - Zie hierover no. 3321, p. 682 n. 12. aldaar.
    13 - John Durie.
    14 - Jean de Cordes.
    15 - Willem Boreel.
    16 - Johan Boreel.
    17 - Cornelis van der Mijle.
    18 - Luitenant-admiraal Filips van Dorp.
    19 - Frederik Hendrik.
    20 - Maerten Harpertsz. Tromp.