Literas, mi frater, tuas 19 Octobris2 et 16 Novembris3 datas, recte ac pariter accepi. Quod illae ad me tam veteres venerint, miror.
Patri4 gratias ago, quod tui ad Bredam ad castra visenda profecti partes interim impleverit. Sed et D. Mathisio5, quod de meo negotio cogitationem susceperit. Ego de ea re adhuc videro. Filium6 hic exspectabo. Opus enim habet nostris oculis.
755
De Procopio7 si rursum inciderit mentio, memineris, quod nuper8 scripsi me paratum nondum esse. Deinde me omnia contrahere, quae ad res Gothorum pertineant. Illorum institutum aliud a meo. Ei me non intercedere, sed favere.
Borussus9 ille, qui D. Heinsii10 ad me ferebat literas, vidit me semel tantum. Properabat enim Genevam: inde rediens nos reviset daboque ei vicissim ad D. Heinsium literas.
De Gronovio11 pergo haesitare. Tamen primo otio colligam quae ad marginem Statii12 juvenis annotavi et ad te mittam, ut tuo arbitratu aut exhibeantur aut premantur.
Cordesio13 rogo, ut quod coepisti efficias: nec de Geographica tantum tabula14 sed et particula Manassis15.
Gaudeo probari tibi illa Duraeana16. Non dubito, quin idem sensuri sint qui judicio valent.
Saluta tuos nostrosque.
28 Novembris 1637.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
Post scriptam hanc epistolam temporis aliquantulum nactus mitto illa Papiniana17.