eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3135. 1637 juni 26. Aan Willem de Groot1.

    Mitto tibi, mi frater, epigrammata quaedam mea satis recentia, quibus addere potero aliquando Iphigeneam in Tauris Euripideam latinam mea opera2, et quae latina sunt apud Suetonium carmina versa Graece. Habeo paratas et ad Lucanum notas3 illas veteres ex utraque editione contractas multis additis aut mutatis. Habeo in Tacitum nonaginta ferme conjectationes4, ut modeste

    375

    loquar, quanquam de bonae partis veritate non dubito. Siquando nova instituetur aut Lucani aut Taciti editio, gaudebo moneri et contribuere quod potero.

    Quae ad Novum Testamentum scripsi5, id est ad IV Evangelistas, describuntur. Descripti sunt Annales Historiaeque belli Belgici6 ad inducias: premendum adhuc, ut credo, opus.

    Verti Procopii Gotthica et Wandalica in sermonem latinum7, cum antehac illa pessime versa essent; adfuitque fortuna, quae mihi potestatem fecit codicum Graecorum manuscriptorum non paulo emendatiorum, locis nonnullis et auctiorum, quam est edito Graeca Hoescheliana8.

    Haec cum aliis ejusdem argumenti minoribus libellis edam, si id magno cancellario9 videbitur, ad quem praefationem10 mitto magnam et plurimum lucis illarum gentium historiae adferentem.

    Horum omnium te non tantum fratrem, sed et fautorem studiorum meorum esse nescium nolui, ut videas etiam, quae negotiis publicis superfluunt, tempora mihi non perire. Siquid edam posthac magnum - de Notis aliisque id genus minutiis jam non loquor - nolo pretium pacisci, quod scio in Gallia fecisse viros illustres: ego vero ne tum quidem feci cum ab omni dignitate nudus essem; sed aequum puto, ut publico prosim sine damno, id est, ut centum mihi - non paucioribus opus habeo apud bene meritos et amicos et eos, qui me isto beneficii genere aut alio ad vicem rependendam obligarunt - exempla dentur chartae optimae, bene compaginata et qualia honeste donari a me possint; deinde ne nova instituatur editio me inconsulto, ut, si quid mutare velim, id mihi integrum sit utque de repetitis editionibus idem mihi sit ad habenda exempla juris.

    De Anthologia et accessionibus a me factis latinis11 scripseram aliquoties ad D. Vossium12. Sed videtur mihi Blavius13 Graecos typos, quales Stobaea-

    376

    ni14 mei sunt, non habere neque homines ad corrigenda typographorum errata satis idoneos. Itaque deliberabo, an Cramoisii, nobilis hic librarii15, utar opera, quanquam de eo quoque, an satis peritos correctores habeat, dubitare impeller. Velim mea omnia quam accuratissima et lectoribus utilissima prodeant.

    Mileterius16 novum fecit librum17 Gallico sermone, quo plus valet, scriptum. Titulus est le Moien de la Paix Chrestienne. Praefationes tres dedit, ad cardinalem Riceliacum, ad Sorbonam, ad synodum reformatorum, quae nunc est Alensonii. Lego nunc eum librum et, siqua occasio se dederit, exemplum transmittam, ut aliis detur cogitandi de re maxima occasio. Vult me venire visum, non recuso. De Tileno18 loquitur satis Tileniane, id est, biliose. Pronuntiata vetera sua, regno contraria, incrustat. Sunt tamen non pauca et legi et considerari digna.

    Nescio, an ad te pervenerit ea pecunia, quam parentibus nostris19, jam aliquod tempus est, destinaveram.

    Brandanus noster20 bonus est, sed certe in Coenae negotio crassior quam putaram. Ego illum comiter tractabo. Sed familiae non est quantum speraveram utilis. Cum tempore - nihil enim est, quod urgeat - cogitari posset, an aut a Brema aut e Batavis haberi posset aliquis publica jam vocatione fultus, qui de praedestinatione quidem ϰαὶ τοῖς ἐϰομένοις recte sentiat; caeterum qui non sit τῶν πηδώντων ὑπεϱ τὰ ἐδϰαμμένα, quos scis mihi nunquam placuisse. Talis aliquis magno et mihi privatim et communi ecclesiarum utilis esse posset putoque ejus apud me vitam suaviorem quam in vico aliquo, forte et in oppidulo, fore. Sed haec qua prudentia tractanda sint per te nosti. Ego cum omnia verso salubriorem animis pacatioremque docendi sacra rationem quam eam, quam ingressus est Poppius21, non reperio, nempe ut controversa fugiantur steturque de iis intra id, quod scriptum est, caetera omnia referantur ad animorum emendationem bonorum operum fructiferam. Eaque de causa multum probo praelegi selectas ob simplicitatem utilitatemque partes scripturae, quas evangelia et epistolas dominicales vocant: sacramenta autem administrari solis verbis institutionis aut additis quibusdam e scriptura usum verum mysteriorum significantibus locis. Et huc video sua direxisse Taulerum22, Kempensem23 et alios, quorum libri a quamvis diversa sentientibus non possunt non probari.

    377

    Vale, parentes nostros nobisque faventes saluta.

     

    16/26 Iunii 1637.

    Tuus fraternissime
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 869.
    2 - Over Grotius' vertalingen van Euripides zie men Ter Meulen-Diermanse, no. 496 rem. 5 (p. 188).
    3 - Over Grotius' Lucanus-uitgave zie men Ter Meulen-Diermanse, no. 423 (p. 157-171).
    4 - Over Grotius' aantekeningen bij Tacitus zie men Ter Meulen-Diermanse, no. 515 (p. 194).
    5 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm, Cum tribus tractatibus & Appendice eo spectantibus. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXXXXI (Ter Meulen-Diermanse, no. 1135), gevolgd door Hvgonis Grotii Annotationvm in Novvm Testamentvm, tomvs secvndvs. Parisiis, Sumptibus Authoris, Et prostant exemplaria Apud Viduam Gvlielmi Pelé. viâ Iacobaeâ sub signo Crucis Aureae. MDCXLVI (Ter Meulen-Diermanse, no. 1138) en Hvgonis Grotii Annotationvm in Novvm Testamentvm pars tertia ac vltima. Cui subiuncti sunt eiusdem auctoris libri pro veritate religionis Christianae, ita digesti vt annotata svis quaeque Paragraphis sint subnexa. Parisiis, Typis Viduae Theod. Pepingvé, & Steph. Mavcroy, viâ Citharaeâ, è regione viae Mathurinorum. MDCL (Ter Meulen-Diermanse, no. 1141).
    6 - Hoewel Grotius zich sinds 1601 met dit onderwerp bezig hield, verscheen het werk pas in 1657: Hvgonis Grotii Annales et historiae de rebvs Belgicis. Amstelaedami, Ex Typographejo Joannis Blaev. MDCLVII. Cum Privilegiis S.C. Majestatis; & Ordd. Belgicae Foederatae, nec non Holl. West-Frisiaeque, per annos quindecim (Ter Meulen-Diermanse, no. 741).
    7 - Over Grotius' Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm zie men Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    8 - David Hoeschel (1556-1617), filoloog uit Augsburg; hij heeft uitgegeven de Historiarum Procopii libri VIII, nunc primum Graece editi. Accessit liber de aedificiis Justiniani fere duplo quam antea auctior. Opera D. Hoeschelii. Augustae Vind. Zie VII, p. 355 n. 1.
    9 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    10 - Zie no. 3132, p. 369 en n. 2 aldaar.
    11 - Zie voor deze uitgave van de Anthologia no. 2407 (dl. VI, p. 426).
    12 - Gerard Johannes Vossius, hoogleraar te Amsterdam; vgl. VII, p. 81 (no. 2548), p. 248 (no. 2664), p. 580 (no. 2885).
    13 - De Amsterdamse cartograaf en uitgever Willem Jansz. Blaeu.
    14 - Dicta poetarvm qvae apvd Io. Stobaevm exstant. Emendata et Latino carmine reddita ab Hvgone Grotio. Accesserunt Plutarchi & Basilii Magni de usu Graecorum Poetarum libelli. Parisiis, Apud Nicolavm Bvon, in via Iacobaea, sub signis S. Claudij, & Hominis Siluestris. MDCXXVI. Ter Meulen-Diermanse, no. 458.
    15 - Sébastien Cramoisy (1585-1669), boekdrukker en uitgever te Parijs.
    16 - Théophile Brachet de la Milletière, Frans theoloog.
    17 - Le moyen de la paix chrestienne en la réunion des catholiques et des évangéliques sur les différens de religion, divisé en 4 parties. Première partie. Réfutation de la procédure de M. Daillé en son Examen. Par T.B., sieur de L.M. Paris. 1637.
    18 - Daniel Tilenus; zie over hem III, p. 34 n. 5.
    19 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    20 - Brandanus Daetrius -Brandan Dätri- (1607-1688), luthers theoloog; in 1636 kwam hij als huispredikant van Grotius naar Parijs, waar hij tot juni 1638 verbleef. Zijn Theses de corpore et sanguine Domini reapse praesentibus in Sanctissima Eucharistia, quas ... sub praesidio Georgi Calixti ... proponit Brandanus Daetrius waren in 1636 te Helmstedt verschenen.
    21 - De remonstrantse predikant Eduardus Poppius (1577-1624).
    22 - Johann Tauler († 1361), mystiek schrijver.
    23 - Thomas à Kempis († 1471), mystiek schrijver.