Non ingratas, vir clarissime, tibi filioque quas misi literas2 sane gaudeo; nam quos amo, ab iis et redamari percupio.
Quod Petri3 mei studiis favetis ambo, pro eo etiam gratias ago rogoque, ut
81
eum excitetis ad operam, quam nuper ei indixi vertendae in puram Pandectae latinitatem meam Batavici juris institutionem4.Neque hortatores tantum vos esse, sed et, quando opus erit, adjutores cupiam. Anthologia5 tota editioni parata est, sed typorum Graecorum, quos mihi filius6 transmiserat, species mihi non placet. Valde amem tales, quales sunt in Stephanica Anthologiae editione cum notis illis discriminatricibus7. Sed forte nusquam tales reperiamus. Indices quoque addi velim exactos poëtarum, et de quibus agitur, hominum, rerum, locorum. Ita enim liber utilior fiet monstrantibus viam etiam prolegomenis meis, quae parata habeo. Rogo dispicias, ubi editio et accuratissima possit fieri et cum maxima celeritate.
Tua de Poëtica8, filii Maimonidem9, immo10 de pectore ubi prodierint, duplici cum gaudio legam et ob scriptores et ob argumenta scriptionis. Origenes11 dudum est, quod impatienter desidero: Salmasius12 ea in re exspectandus non erit prolatator nimius. De Tacito non debet a me commentarius exspectari nec dissertationes politicae13. Sed si quis edere velit, cum iis, quae Lipsio14 et illis Gruterianis scriptionibus15 notata, possum correcturas emendationum sexaginta aut circiter addere, ut illa quoque nova accessione opus commendetur.
Schickardo16 bene te voluisse non dubito et ex literis tuis certior fieri gaudeo.
82
Sed exonero te ea cura. Mortuus est enim ex peste. De eo hoc fecimus epigramma a Berneggero17 moniti: Qui stadium Solis penitusque latentia Caelo Sidera, qui voces norat Hebraee tuas. Optimus interpres, quam Bosphorus alluit, aulae Cui melius multo quam sibi notus Arabs. Pestifero rapitur Schickardus sidere: docti Flent, simulatque artes discere quisquis amat. Vix talem seri poterunt sperare nepotes Ut nunc a morbis secula longa vacent.Mea meique tibi ac tuis omnibus, ut semper, prosperrima precantur.
Tibi devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae X Aprilis MDCXXXVI.