S.P.
Quod tam honorificis literis2 filium Matthaeum3 compellare, hoc est, - quod tibi propositum fuisse non dubito - ad reliqua studiorum accendere volueris: ut aliis nominibus ita illo etiam uterque plurimum debere nos fatemur.
De ἀνϑολογίᾳ4, tardius respondeo. In caussa est, quod filius Petrus Grotius5 jamdiu, ut mihi ante menses duos retulit, hoc munere sit perfunctus. Sed addebat suis se ad te literis addidisse, videri sibi conducibilius, ut in Galliis hoc opus edatur: quia in talibus triconem ac bovinatorem, ut cum Lucillio6 sic dicam, Blauwio7 hoc majorem ex typographis norit neminem. Qui sic ante conjugium erat8, nunc νεόγαμον se, - ex quo solus omne onus cum fratrum uno9 sustinet - justius censet lente, ut ipse appellat, festinare. Et vere festinat, ubi semel sit exorsus. Sed ad ordiendum nihil lentius videre memini. Itaque omnes fere eludit, non animo quidem malo, sed quia nihil recuset, unde spes lucri affulgeat et aliqua etiam honoris: postea vero, ubi singuli admonent promissi, imparem se tam multis intelligit.
Atque ille quidem, cum primum de Ἀνϑολογίᾳ convenirem, confestim annuit et transmitti eam postulabat. Sed ego hic objectare, quod jam biennium haberet filii Maimonidem10, nec satisfaceret; quod non minoris temporis spatio detineret
33
opus affinis mei Francisci Junii, de pictura veterum11; quod aliquanto diutius tam multa Meursii12 hactenus inedita, quae poscenti benigne transmisisset, magno cum viri dolore asservaret; id eo virum hunc magis urere, quod nobilissimis Daniae et aliorum locorum viris sua dicasset nec eos hoc fugeret, qui assidue pollicita exigant: tarditate hac leviorem apud eos fore gratiam.Blauwius humeros attollere; addere deinceps se alium fore, hactenus fratrem e Galliis exspectasse. Et jam quidem tres Junianos de pictura libros orsus; Maimonidem filii τοῦ μαϰαϱίτου post octiduum certo auspicabitur; opera Meursii intra sex hebdomades, ut sperat; nostros de Poetica libros13 vertente hoc anno; sed grande Originum opus14 nonnisi post annum exactum posse. De tuis vero valde se invito fore, ad alterum si eatur. Ne tamen statim tibi responderem, poscebat. Velle ajebat cum fratre dispicere de certo editionis tempore. Eam esse magnitudinem ac dignitatem tuam, ut etiam apud cessatorem hunc eximius esse debeas. Multa igitur aliorum dilaturum, partim in tuae spem gratiae, partim ne sibi minus quam publico incommodet. Sed nimis haec verbose apud tam occupatum.
Ad Tacitum venio, quem et ipsum cum tuis castigationibus ac notis15 edere paratissimum se ait, sed pro multitudine harum vel paucitate statuere debere de forma operis, utrum ea augusta esse debeat an ejusmodi, quae circumferri possit, vel media aliqua.
Adfuit mihi his diebus frater germanus optimi et clarissimi Schickardi16 literasque ejus praelegit de misero et suo et Germaniae statu. Utinam Ultrajectini de eo cogitent. Horum illustris schola in Academiam convertetur, cujus inaugura-
34
tio erit triduo a Paschate. Non desinam commendare. Sed raro eorum ratio habetur, qui tam longe absunt nec nisi aliena commendatione innotescunt. De Perneggero17 idem et feci et faciam porro.In centuriones nauticos, qui tribus circiter mensibus Hagae in carcere fuerant detenti, quia tam bellam occasionem perdendi classem Dunkerkanam neglexissent, hesterna demum die, qui XVus erat Martii, a delegatis judicibus lata est sententia. Vander-Abt18, qui thalassiarcha erat, ut fertur, carceri annorum XXV est addictus. Habet tamen non paucos, qui famam ejus tueantur. Codde totidem annis exulaturus; Crachtius et Sterkius sexennio erunt extorres. Quod ex publico iis debebatur, fisco adjudicatum. Quastius19 et alii absoluti.
Filius Petrus Grotius vita et industria se nobis et aliis probat. Quas literas his meis adjunxi, hesterno vespere accepi. Quo in genere non soleo procrastinare, quod esse possint de re maximi momenti.
Amstelodami, MDCXXXVI. XVII Mart.
Salutem plurimam lectissimae uxori et liberis20 a me et meis21.
Τάχιστα.
Cultor nominis tui
Ger. Jo. Vossius.
Adres: Illustrissimo Hugoni Grotio, Reginae et regni Sueciae legato ordinario ad regem Christianissimum. Lutetiam Parisiorum.
In dorso schreef Grotius: 17 Martii 1636. Vossius.
En boven aan de brief: Rec. 4 April.