Vir praestantissime,
Nunquam tanto tempore literas ab Hollandia esurivi quam nunc. Mensis est et amplius, quod frater2 mihi scripserat condixisse se ad prandium, cui et tu fores interfuturus: ibi acturum de Anthologia3, quem librum Morellus4 sibi tradi velit; ego, si typi sint et inspectores, quales oportet, edi in Hollandia malim. Quia nihil certi intellexi ea de re, - nec mirum, nam literas nec alii acceperunt -, ideo nunc exemplar Graecum latinumque non mitto. Sed ut omni modo juvem eos, qui apud nos literas amant, mitto viri eruditi scriptum5, qui nomen suum, ut in argumento iis in partibus odioso dissimulans, Pythagoricum vetus nomen, ob sententiae communitatem, sibi indidit. Viris istorum peritissimis Hortensio6 et Blavio7 judicium permitto, edendum censeant, an remittendum eo, unde venit.
249
Tibi tuisque omnia opto prosperrima. Idem faceret uxor, ni rus iisset.
Tuus semper
H. Grotius.
Lutetiae, IX Iulii MDCXXXVI.