133
Per mihi grata sunt, mi frater, quae scriptis 23 Aprilis literis2 nuntias.
De iurisconsultis3, quin responsuri sint, quod aequum est, non dubito. Si ultra nos trahere volunt Rotterodamenses4, nostrum erit cogitare, quae futura sit optima ad jus consequendum via.
De Portus Delphensis controversia jam ex senatoris Reigersbergii5 literis cognoveram eique responderam, quod nostri populares obtinuerant et rationi congruum esse et canonibus antiquis, inter alios XVII consilii universalis Chalcedonensis6.
Quod mitto scriptum Molae praeferens nomen, Nicolai est Borbonii7, poetae quondam inter Gallos latinissimi, nunc inter patres qui vocantur oratorii. Is non minus male habitus a Balsaco8, epistolico epigrammatario, quam Heinsius9, se ut vindicet, Heinsium sub blandimentorum larva a Balsaco, qui ex Herode Tragoedia materiam sumserat, parum humane tractatum in partes advocat.
His diebus cardinalis Riceliacus, ei cum adessem, post res serias occasiones lecti hujus, quem mitto, libelli, me de Heinsio interrogavit. Ego sine ullo nigrae loliginis succo reddidi ei, quod debui, ingenii eruditionisque testimonium. Ita soleo.
Filii10 librum, mea poemata11, cogor ei eripere, ut Cordesio12 reddam, a quo commodatum mihi librum legatus Britannicus13 a me sibi commodatum non reddit. Credo, in Angliam miserit atque inde - jamdiu enim id est - Seldenus14 sumserit egregium libri sui epiphonema, in quo locutiones meas figuratas opponit seriis. Ego viro illi et humano et erudito, quod me et humane et erudite tractaverit, multum debeo. Epigrammate tamen hoc puto me non laesisse jus amicitiae, quae inter nos est,
134
Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum, Est Graeca Xerxes multus in historia. Lucullum Latii Xerxem dixere togatum: Seldenus Xerxes ecce Britannus erit15.Mormontio16, Hemskerckio17 paria de me nuntia: et cum parentibus18, uxore19, liberis20, amicis vale.
Tui amantissimus tibique obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Maji novi cal. 1636.
Rogo, scribas an Heinsii Notae ad Novum Testamentum21 jam sub praelo sint.
Si Blavius22 non habet editioni Anthologiae23 necessaria cogitabo, an Morello24 hic mea tradam.
Illud miror Anglos, quorum conscientia editus est Seldeni liber, ita aperte profiteri, quae nobis mala evenerunt, ideo evenisse, quod jus illud de mari, quod ipse iurisconsultis Romanis, Britannis, Hispanis probatum negare non potest, defenderimus.
Digna est, quae iterum praelo subjiciatur Barlaei Oratio de Anima25. Meum exemplum abalienavi a me. De Coelo26 legi mireque et illa mihi placuit. Sed cavebo, ne mea liberalitas mihi et hanc eripiat.