Frater optime,
Mittit ad te per meas manus filius Petrus2 tuorum poematum exemplar3 ex sua bibliotheca, nam alibi venale non repperit; item Sophompaneae latini4 3,
107
Vondeliani5 exemplaria 2, Mercatorem et caelum Barlaei6, Oculum Hortensii7, De anima8 invenire non potuit: spero haec omnia tibi exacte traditum iri a secretario ducis Bulionaei9, cujus curae haec commendavimus.Hodierno die syndicus Bellimontius10 cum quattuor hic advocatis - quos inter Stridenus11 et Sorgius12, item Jongius13 et Ruillaeus14 - consilium e mandato Roterodamensium sumet de tuo congiario reliquisque appendicibus, ego de eo consilio non dubito, de animo Roterodamensium ut ambigam in causa est nimis hactenus affectata dilatio; et tamen consules15 habes in te propenses. Bellimontius ipse a magistratu rogatus negavit se respondere posse, quippe qui iisdem sit allectus conditionibus, quas casu ita -quod Deus avertat- eveniente, pro se sit interpretaturus.
Delfenses nostri occupati sunt in defendenda publica auctoritate adversus concionatores, nam Ordines Hollandiae ipsis decreto suo in mandatis dederunt, in portui Delfensi -qui vicus antea Scilandicae classis pars fuit- e Delfensi classe pro tempore de ministro prospicerent; et nihilo minus turbones quidam nudius quartus ministrum Scilandicum16 templo introduxet contra expressa Ordinum decreta. Nostri homines id aegre ferunt, cum videant nullo plane praetextu summa potestatis mandata impune contemni. Quid porro futurum sit curabo, ne nescias.
Nos omnes valemus; pater17, qui jam hic est, paulo occupatior salutem tibi scribi manu mea voluit. Inter reliquos amicos hodie Moermontius toparcha18 et cognatus Johannes Hemskerkius19 summopere petierunt, se tibi commendarem; ego porro cum uxore20 et liberis21 iisdem me comitem addo.
108
Vale, frater optime, et nos ama. Literas has a filio majore22 per absentiam meam antea mittere non potui.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIII Aprilis 1636.
Onder staat met Grotius' hand: Liber Seldeni pro me.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien. A Paris.
In dorso schreef Grotius: 1636, 23 april W. de Groot.