539
Venit tandem ad nos Didericus2, cum multis tuis patrisque optimi3 literis, pro quibus gratias ago. Postremae tuae 2 diem Ianuarii praeferunt4, quibus aderat tuus nomenclator. Meminero uti, ubi digna se praebebit materia.
Sophompaneae versio utraque5 se mihi probat: filii excitatior nervosiorque est quam speraveram. Accepi et ea, qua per filium mitti volueram. Caeteros libros chartasque exspecto.
Placent et illa, quae ad meum cum Rotterodamensibus negotium6 pertinentia misisti. De testimonio Delfensium deque justioribus exemplis chartarum, quas misisti, rogo res senatori Reigersbergio7 tibique curae esse pergat. Dussenus8, Adrichemius9 aliique, spero, honesto testimonii officio non deerunt. De Iure belli pacisque interpretatio10 non ita longe a sensu abit quam putaveram. Multa tamen mutilata invenio. Vide exemplum Lib. III. cap. 1. § 17.
Filium meum maximum natu11 a D. cancellario12 bene exceptum jam audieris. Non displicet in Petro13 juris studium, dummodo omnium ad mercaturam pertinentium cognitionem adjungat.
De chartis olim Rotterodamo ablatis compellandi erunt omnes, qui eo tempore collegio interfuere. Et nugae sunt, quod ignarum se dicit Duvenvordius14.
540
Puto et Wolfii filium15 ad illarum aliarumque chartarum custodiam delegatum.Ad Treselium16 pro remonstrantibus scripsi in eam, in quam vos responderatis sententiam. Quid facere constituerit mihi nondum significavit.
Consules et scabinos17 Delfensi civitati non incommodos evenisse sane gaudeo.
Omnia nostra cordi tibi esse video. Itaque abstineo monere memorem.
Valete tu, uxor18, liberi19, parentes20, amici.
Tui amantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 21 Februarii 1636.
Poëmatum meorum21 mihi duo exempla comparari et transmitti velim. Nam ego nullum habeo et alienum commodavi legato Britannico22, qui non reddit. Velim et Sophompaneae latinum exemplum unum et alterum, nisi forte brevi exibit minore forma23, item Vondeliani Sophompaneae unum. Nam quod Didericus attulit in itinere corruptum plane est. Multum ejus in me amori debeo, praesertim ob praefationem. Si possim et Barlaei de animo humano24 et de mercatura cum studiis jungenda25 et Hortensii de oculo26 exemplum unum aut alterum amicis Italis adipisci - nam mihi habeo - pergratum foret. Da veniam tam multa injungenti. Est hoc a desiderio omnes adjuvandi.