Frater optime,
Tuas IX Aprilis2 ad me datas tum demum recepi, cum alii litteras XVIII. datas jam recepissent; ita jam ludunt nuntii aut variat fortuna maris.
Pro excerptis ex litteris fratris Pauli3 autographis gratias tibi ago ingentes; quotquot ea vidimus, judicamus nihil prudentius, nihil liberius dici potuisse.
Ad reliqua ut respondeam, scias Petrum4 jam apud nos hic esse, cum quo de translatione operis tui juridici5 agam; interest ipsius, ut sermonem digestorum familiarem sibi reddat et institutiones tuas omnino devoret, quod eo pacto optime futurum reor.
130
Roterodamense consilium pro voto cecidit, nisi quod pro Reullio6 tricas quaerente substitutus est Wilhelmus Dedelius7. Nihil tamen ante Majum agi potuit, sed consules8 habebimus minime malos, ut ex senatoris Reygersbergii9 litteris melius intelliges. Roterodamenses sibi adsciverunt secretarium Henricum Episcopium10 civem suum, filium quondam ibi quaestoris11, hominem bonarum partium.
De Anthologiae12 editione agam cum domino Vossio13, quocum filius tuus et ego apud juniorem Doubletium14 hodie prandebimus.
Propugnaculum Scenquianum15 jam ad nos transvolasse pridie Calendas Maii haud dubie intellexeris: egressi sunt inde milites validi circiter quingenti, et trecenti fere aegri aut vulnerati, occisorum numerus ad quadringentes excurrere dicitur. Post unum atque alterum diem qui Cliviae in praesidio erat Hispaniensis gubernator16 petiit, ut sibi suisque exire ex urbe liceret, eaque ut antea neutrarum esset partium adsensum nostri non gravate praebuere, et tubicines ei duos ducendo agmini misere; ita ea urbe pulsi sine caede et sanguine Hispani.
Nunc negotium pacis hic iterum fervere incipit, Charnassaeus17 quippe Ordinibus exposuit regem Galliarum18 non esse alienum a pacis legibus, dummodo et nos iisdem includamur, et regem Hispaniarum19 assentiri, quod Ordines tam Foederati quam Batavi communibus suffragiis sibi gratissimum esse dempto nemine professi sunt seque eam rem promovere velle dixerunt: Conventui destinatur Leodium, Colonia, Vetera Castra, Trajectum utrumque.
In Ordinum Hollandiae conventu iterum disputatum est, an Pavo20 munus suum ante reditum deponere debeat an postea, et necdum certi quid decretum est. Roterodamenses jam tres viros suos legerunt Bellimontium21, Mussium22 et Brasserum nostrum23, ut ex iis successor ille detur unus.
Parentes nostri24 vos omnes salvere jubent, amici item quamplurimi. Petrus proxima vice scribet. Si qua mihi se digna scriptu offerent, non deero; tu quoque vicissim, si quid illic novi est, impertire ne dedigneris.
131
Vale frater optime cum uxore et liberis25 a me meaque26.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim Hagae, VI. Maii 1636.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très-chrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 6 May 1636. W. de Groot.