Frater optime,
Summa erat apud omnes Gallicarum litterarum expectatio, cum tuae aliaeque VII Maii scriptae2 nobis traditae sunt, sed nec eae quidem recentes, quippe ante mensem datae.
Pro scripto Molae nomen praeferente3 gratias habeo; non immerito ibi vapulat Balsacus4, quem et libellus sub nomine Buxhornii5, ut audio, edendus docebit, quid sit irritare crabrones6.
Epigramma tuum in Seldenum7 festivum sane est8, sed sine Theonino dente9.
De rebus nostris ut te jam certiorem faciam, scias valetudinem nostrum omnium esse satis bonam et parentum10 tolerabilem, nisi quod nuper vitam cum morte commutavit senex Rijcxius11, tibi, dum viveret, amicissimus: in cujus locum sufficiendus videtur Forestus Alcmarianus12.
Pavo13 tandem obtinuit, ut sibi redire liceat exadvocato et exlegato. Ordines Hollandiae cum alium sibi quaererent advocatum, plurium mentio fuit facta, quos inter Bellimontius14, Honartus15, Kinscotus16, Wevelinchovius17, Borelius18, Mussius19, sed si tres suffragiis vicere, Catsius20, Forestius, Glargius21. Postea,
194
cum Forestius id muneris non affectaret, Glargius vero per aetatem oneri sufficere se negaret, facile omnium votis electus est Catsius, qui hac septimana generum sibi adsciscit Mussium22 cum magnis divitiis brevi quaesitus.Ad legati Gallici munus obeundum apud Batavos propositi fuere Brassardus noster23, Oostervici dominus24 ac dominus Asperae25, sed cum Brassardus tredecim tulisset vota, omnium oculi in illum fuere intenti26. Ille vero unius dici spatio ad deliberandum postulato postera die excusationis causas satis generales proposuit atque ita Oostervici dominus a Batavis nostris nominatus et ab Ordinibus Generalibus electus est. Ego tibi cum illo melius conventurum puto, quam antea cum eo, qui jam plenis velis ad nos properabit, camerae rationalis adsessor post tantam dignitatem futurus.
Copiae Gallorum sociae, quae nobis hactenus oneri et timori fuere, tandem in patriam reversae sunt: magnam earum partem ad portum usque Delfensem principis27 jussu navibus duxit Losecatius noster28, et rapinas ac damna incolarum, quantum potuit, repressit, cujus filium29 deputati Ordinum Hollandiae nudius tertius signiferum credarunt, Dusseni30 praecipue opera, sed etiam assentiente Broechovio31.
Controversia de portu Delfensi, cujus meministi, nondum sopita est; ita durae cervicis sunt concionatores nostri, sed Ordines Hollandiae Synodum ipsis indulgere nolunt, priusquam decreto suo pareatur atque ita reipublicae sua auctoritas constet.
De pace jam nihil inaudimus; speramus tamen Deum tandem minus turbida consilia principum animis inspiraturum.
Britanni plane nos piscatu prohibere volunt, quos contra jam calamum acuit Graswinkelius32 et ad litteras suas33 responsum expectat; sunt, puto, inter erep-
195
tas tibi chartas multa, quae ad eam materiam facerent. Audio Pontanum Herdervicensem34 Daniae regis35 jussu adversus Seldemun scribere.Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, IX Iunii 1636.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très chrestien, A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 22 Julij.
En in dorso: 9 Iunii 1636. W. de Groot.