eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2588. 1636 mei 12. Van Th. Graswinckel1.

    Illustrissime Domine, Cognate plurimum observande,

    Gaudeo intercapedinem silentii nostri2 tali caussa rumpi, quam tu ipse tanti

    143

    esse fatearis, ut non doleas occupationes tuas sic diffindi. Postremae quidem tuae3 cum eas mihi laudes emetirentur, quas ego nunquam mihi attribui posse existimavi, in eam me necessitatem deduxerunt, ut, quibus responderem, verba me deficerent. Neque enim agnoscere illas audebam neque tamen reprehendere sustinebam, sive a judicio tuo, quod pluris me facere atque ipse opinabar, laetatus sum, sive ab affectu, quem etiam falsa caussa foveri atque ali non indignabar, profectae essent.

    Illud satis acceptum uti habeas, quam supplex rogo, tua erga me merita adeo grata tibi aeternum fore, ut apud posteritatem, cui quidquid de te fama suggesserit, curae erit, hoc quoque ceu honorificum mihi profiteri sim paratus, quod me inter maxima nomina tua scripseris.

    Jam autem ita res fert, ut nunciandum sit publico decreto demandatam mihi esse provinciam scribendi contra librum J. Seldeni, quem ille Maris clausi titulo nuper evulgavit4. In ea sparta exornanda5 cum totus sim, quantum quidem mihi forensia officia liberum mei relinquunt, ad te vel cumprimis eundum fuit ad subsidia tanti muneris, quod patriae maximo affectu impendo, conquirenda. Fuit jam olim tua ista opera, cum eruditissimo firmoque opere Mare Liberum6 assereres. Et memini, quo tempore Lutetiae me convictu tuo dignatus es, quo non alia vitae pars laetior mihi fluxit, non alia fructuosior, subinde sermones obortos, quibus et patriae nostrae autoritas confirmaretur, et argumenta, quibus alii eam oppugnant, jugularentur. Quorum sententiam procul dubio etiamnum in pectoris servas armario nec paulo stabiliorem redditam auctamque, cum post editos divinos illos tuos de Pacis ac belli iure tractatus 7, decretoriis armis adversum te Seldenum consti-

    144

    tisse, non vulgus, sed et inter eruditos non pauci judicent, ille vero magis denudatum se ostenderit, certum habeo.

    Quare etiam atque etiam obsecro, ut quaecumque eius argumenti vel commentatus vel meditatus es, ea benigne mecum communicare non dedigner is atque imputare hanc operam, sive patriae, cui vel invitae, scio, optima maxima debere vis, sive caussae tuae honorique, cui nemo libentius hoc bellum quam ego militare desideret, sive denique amori mei, quem dudum eo excrevisse et sensi et testor, ut nunquam tantum mihi rogare pudor permittat, quantum tua comitas concedere velit.

    Si omnia solum vertant, si tu te ipsum etiam deseras, dum modo huius hominis caussa aliquid facias, nunquam, quoad vivam, deerit, qui memoriam beneficiorum tuorum in sincerissimo erga te tuosque omnes studio cultuque illibatam veneretur.

    Salveat a me animae tuae dimidium, tuque quam velim salve et vale.

    Illustriss.mo nominis tuo aeternum devotus
    Theod. Graswinckel.

    IV Eid. Maias MDCXXXVI, Hagae.

    Adres (met andere - latere - hand): Incomparabili ac supra laudem Dn. Hugoni Grotio Serenissimo Reginae et Coronae Sueciae legato Lutetiam.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., cod. B.P.L. no. 885. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 2682 dd. 24 juli 1636. Over de schrijver zie men V, p. 209 n. 3.
    2 - De laatste brief van Graswinckel - voorzover bekend - was van 22 november 1633 (dl. V, p. 209, no. 1896).
    3 - De bedoelde brief is niet bewaard gebleven.
    4 - Over John Selden en zijn Mare clausum zie V, p. 515 nn. 7, 8 en 9. Graswinckel publiceerde in 1652 Maris liberi vindiciae adversus Petrum Baptistam Burgum, Ligustici Maritimi Dominii Assertorem, Hagae Comitum, in 1653 Theod. J.F. GraswinckelI I.C. Maris liberi vindiciae: Adversus Gulielmum Welwodum Britannici Maritimi Dominii Assertorem. Hagae Comitum, Ex Typographiâ Adriani Vlac. MDCLIII, en het jaar daarop: Theod. I.F. GraswinckelI, I.C. Delphensis, Strictvrae ad Censuram Ioannis à Selden i.u.D. Ad libros Hvgonis Grotii De Ivre Belli ac Pacis. Amstelaedami, Typis Ioannis Blaev, MDCLIIII. Heet van de naald is echter geen antwoord aan Selden gegeven, daar de Staten, toen Graswinckel het zijne gereed had (Theod. J.F. Graswinckeli, Vindiciae Maris liberi adversus V.C. Janum Seldenum, Ms. Den Haag, ARA. Eerste afd. Staten-Generaal 9272), het op advies van François van Aerssen, heer van Sommelsdijk, toch maar raadzamer achtten de uitgave geen doorgang te doen vinden (R. Fruin, Een onuitgegeven werk van Hugo de Groot in: Verspreide Geschriften, Dl. III, Hist. Opstellen III, p. 408). Men zie voor de lotgevallen van Graswinckels geschrift de Leidse dissertatie van Samuel Muller Fz. Mare Clausum, Amsterdam 1872, p. 283 n. 2, doorlopend op p. 284, en Dr. Phil. G.J. Liesker, Die Staatswissenschaftlichen Anschauungen Dirck Graswinckel's Diss. Freiburg, Freiburg (Schweiz) 1901, p. 30 vv. De vragend uitgesproken veronderstelling in dl. III van het N.N.B.W. s.v. Graswinckel (Dirk), kol. 490, als zou de in de titel van de Stricturae vermelde Felden identiek zijn met Selden, is onjuist: Johann von Felde († 1668) was jurist en professor mathemaseos in Helmstedt; zie Ter Meulen-Diermanse, Bibliogr. écrits, no. 81.
    5 - Σπάϱταν ἔλαχες, τάυταν ϰόσμει; vgl. Cicero, Ad Att. IV, 6 en Desiderii Erasmi Opervm Omnivm Tomvs Secvndvs, Lvgd. Bat. MDCCIII, kol. 551 v. Adag. Chil II Cent. V Prov. I. Vgl. Euripides frg. 723 (Nauck, Trag. Graec. Fr.2, p. 588): Σπάϱτην ἔλαχες, ϰείνην ϰόσμει. Zie ook verderop no. 2885 aan G.J. Vossius dd. 12 december 1636.
    6 - Mare libervm sive de ivre qvod Batavis competit ad Indicana commercia dissertatio. Lugduni Batauorvm, Ex Officinâ Ludovici Elzevirij. Anno M.DI.IX.
    7 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres. In quibus ius naturae & Gentium: item iuris publici praecipua explicantur. Parisiis, Apud Nicolavm Bvon, in via Iacobaea, sub signis S. Claudij, & Hominis Siluestris. MDCXXV; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 565.