Tuo in me tam benigno animo, vir clarissime, nihil est quod non debeam. Auxilia, quae a me habere potuisti, exigua sunt pro iis, quae felicitati ingenii tui et tuae diligentiae debes. Ostendit hoc egregium tuum pro Venetis opus2, dignum tantae reipublicae majestate. Quare3 dubito, quin quicquam es suscepturus, id famam tuam, quam magnam jam adeptus es, facturum sit majorem.
Ego de eo, quod a me magis honoris mihi habendi causa quam quod opus sit
276
tibi, petieras, ad magnum cancellarium4 scripsi5, ut quid mihi faciendum sit, pro suo in me jure statuat. Distuli tibi rescribere ipsius responsum opperiens, id quod non venerit; nescio, occupationesne ipsius gravissimae, an iter in Suediam in causa sit.Caeterum si quid est, quod a me proficisci possit gratum tibi tuisque, scis me eum non esse, qui multum rogandus sim. Admonuisse suffecerit.
Vale et bene rem gere.
Tuus ut semper
H. Grotius.
XXIV Julii MDCXXXVI.