Decreveram, aeternum mihi honorande ac deamande cognate, non ante literis meis molestiam tibi exhibere quam foret absoluta editis operis nostri2, quo autorem Scrutinii libertatis Venetae confutaverimus ut ut melioribus occuperis ac maioribus, esse tamen (mearum) partium duco tibi, cui post Deum immortalem et maxima debe(o) et plurima, quin imo tanta ut plura debere velle nec possim neque velle debeam, primos ingenii nostri foetus ostendam.
Caeterum mutare institutum me consulis Geelvinckii3 adegit authoritas, cui ut ego devinctissimus sum et affinitate etiamnum innexus, ita et eum a te amari unice scio, utpote qui nescius non sis, quanta fide, cura ac sollicitudine ipse affinisque illius Vlamingius4 ea tractaverint, quae te ingratae patriae nec sua bona capienti postliminio redditum in perpetuum asserere posse videbantur.
210
Geelvinckii majorem natu filiam5 in uxorem duxit Monetarius6 nomine, vir apprime benignus probusque, optimo socero gener omnino dignus. Huius parens7 cum Enocho Ripperti8 ac inde eius vidua9, cuius nunc res agit Janus Wouwerius10, societatem ante multos annos iniit ipsis sericeam sive byssinam dictam. Ea finito decennio prorogata ad tempus aliquot annorum iisque elapsis dissoluta est. Nunc de ratiociniis quaestio est atque hic quidem noster Monetarius cum suis ad aequum bonumque sese componere paratissimus est coeterique idem ut faciant unice desyderat, ut, ne facere velint, (...)le metuit. Rationes cur metuat, dubio procul ex Assuero Matysio11 ipse intellexeris; non morabor te earum operosa narratione. Quod unum potest, lites et fugit et exsecratur, cogitatione pol verecunda, et ipsi quoque gentium apostolo12 probata. Ac quia perspectum ipsi Janum Wouwerium tuo potissimum consilio uti, compendiariam ad quietem viam tuo beneficio nancisci se posse confidit adeoque multum divinis virtutibus tuis defert, ut te solo arbitro aut stare aut cadere paratus sit exoptetque. Credit ille, si ad arbitros deducenda res sit, ut sa(ne) talis (es)t, quae rectius hoc pacto quam alia qualibet via terminari poterit, tuam fidem potissimum lecturum Wouwerium, cui et ipse, ut jam dixi, omnia deferre ac permittere quam lubentissime velit tuque ut deferri permittique patiaris, enixissime ut rogarem, obsecratus est. Si rectam semper secutus est normam, si bona fide quaquaversum egit, ut sane ipsa rei evidentia tibi probatum iri sperat, satis sese caussam suam commendasse existimat; nec hic in incoruptum judicium tuum peccare vult. Coeterum hoc qua par est reverentia, quam officiosissime rogat, ut tuo beneficio acceptum ferat, quidquid id erit futurum, quo discussis expeditisque tricis fruiturus est: omnia in vicem dominus consul officia tibi tuisque defert omnia Monetarius.
De me nihil dicam, qui tantis attineor benefactis tuis, ut solvendo, quoad vivam, non sim futurus. Si quid interim precibus apud te meis ponderis esse permittis, et ipsae ut te moveant, supplex rogo. Quod petimus, non aliud est quam ut inoffenso tenore perspecta librataque causa aequo iniquum secernas vincatque quem religio tua, quem sanctum animi dictamen vincere debere iudicabit, ac, verbo ut absolvam, eum qui es, qualem te boni omnes amant, ego deveneror, ut praestare velis, quam flagrantissime desyderant, Grotium nempe, ut saeculi sui Phoenicem ita certissimum justitiae fideique ac cujus non demum virtutis exemplar.
Vale. Raptim.
Haga Comitatensi 22 Nov. 1633.
Amplissimo nomini tuo addictissimus
Graswinckel.
Onder aan de brief met andere hand:
Inscriptio erat
211
Incomparabili ac supra laudem
Viro Domino Hugoni Grotio Hamburgum.