Frater optime,
Postquam has litteras2 exarassem binas a te accepi, priores XIV3, posterios XXIII4. Maii datas, in quibus multa de libris chartisque deperditis, qua de re cum Reygersbergio5 aliisque agam, quanquam parva mihi spes sit, nisi reperto filo Ariadnaeo aliquo, quod nos in veram semitam deducat6.
In alteris meministi librorum, quos pro tuis non agnoscis; eos ego veris - quoad possum - reddam dominis, quam fidem tibi ab aliis non praestari doleo.
Editionem Antologiae7 non dissuadeam Morello8 committi; cogita, an Didericus9, ubi ad vos redierit, correctoris officio ex parte fungi non possit: Blavii10 tricas nosti, et characteres tibi displicent.
Nova non addam, quia ea prioribus litteris inserni, a vobis vero nihil me earum rerum accipere miror.
Vale cum uxore et liberis11.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, IX Juni 1636.
196
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très chrestien. A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 22 Iulij.
En in dorso: 9 Junii 1636. W. de Groot.