160
Quotidie plura ac plura mihi memoria suggerit de illis fugitivis libris, qui primo apud Drilium2, deinde apud D. Basium3 fuere. In illis fuerunt et Quintiliani Institutiones4 praeter eos libros, quos indicavi antehac5. Quod eo magis inculco, ut et ipsi libri inquisitione diligenti, si fieri potest, retrahantur et per eorum vestigia chartae, quas scio fuisse ibi optimas.
De Iure belli et pacis versionem6 per otium interdum inspicio: non credas, quam multa reperiam, non per ignorantiam, sed consilio a vero detorta sensu.
De Anthologia7 rogo cum D. Vossio8 aliquid constituas. Intelligo notas illas διαϰϱιτιϰὰς, quae sunt in Stephanicis editionibus9, esse a typis literarum secretas itaque levi negotio posse confici. Sed et typorum habenda ratio, ne minus elegantes sint quam Stephanici aut mei Stobaeani10. Si ibi id impetrari non potest, videbo an Morelli11 et typis utar et opera. Correctore bono imprimis, deinde et diligenti indicum opifice opus hoc indiget.
Vale cum parentibus12, uxore13, liberis14, amicis, propinquis.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
23 Maji 1636.