Frater optime,
Post quinas a vobis litteras, quarum in postremis meis2 mentionem feci, traditae etiam mihi sunt quas XII hujus mensis3 ad me dedisti, quibus, ut respondeam, puto tibi sententiam super editione Anthologiae4 meam ex priore epistola5 innotuisse.
Ego hic et Blavium6 et alios video testudineo procedere gradu neque tam bene a characteribus Graecis esse instructos, quam tu postulas: quare auctor tibi sum eam provinciam Morello7 commendandi.
Salmasio8 meliores in Galliis conditiones offerri, quam quibus huc evocatus est, laetus accepi neque dubito, quin eas, etsi non sine jactura libertatis, sit suscepturus; non enim hic ei fuit vita vitalis, cum ob aeris mutationem tum ob mordorum hominum malevolentiam.
De Abrahami Mylii lexico9 nihil hactenus intellexi, quare prodiisse non puto. Kilianum10 per occasionem mittam itemque Lemniscum11.
Egi cum Elzeviriis12 de editione libelli Gersoniani de auferibilitate Papae13 neque, dum responsum accepi, si eos minus ad eam rem promtos experior, Mairio14 aliisque consilium tuum narrabo.
223
Hic nova omnia frigent non moturo se principe15, nisi Hispani educant exercitum, quod illos non facile facturos multi putant, licet de paratu ad eam rem constet: sed forte pecunia militesque ex Hispania submissi et Dunkerkam ab Anglis, aut certe sub eorum praesidio, deducti majores illis animos facient. Sperant nostri quaestionem super libera piscatione certe in hunc annum sopitum iri: ego nihil tutius fieri posse puto quam si egregia classis praeparetur, quae sui terrore Anglos in officio continere valeat.
Batavi nostri jam diu laborarunt et etiamnum laborant de constituendo aerario, ut militibus et sociis navalibus sua suppetant stipendia: ipsi cum Selandis classem parant XVI magnarum, VIII minorum navium, quae et remis agi possint. Earum duces militesque nullius suberunt imperio quam principis et eorum ex Ordinibus, quos princeps optare voluerit: iis singulis curator penus dabitur, qui publico nomine sociis prospinat de cibariis sine ulla ducum molestia aut commodis. Quo cessura sit novi exempli res, tempus ostendet. Aliae naves bellicae singulis assignantur provintiis, ut ante solent centuriae pedestres.
Dum arma Galliae per comitatum Burgundicum non improspere vagantur, vix video, quae universalis pacis spes supersit: de qua siquid habes et quae tua sit sententia, fac, quaeso, intelligam.
Vale cum uxore et liberis16 et salve a nobis omnibus.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim Hagae, XXIII Junii 1636.
Filio17 jam scribere prae festinatione impedior.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très chrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 22 Julii.
En in dorso: 23 Iunii 1636. W. de Groot.