169
Literas abs te, mi frater, 12 Maji datas2 heri accepi, cum paternis3, D. Basii4, et Graswinckelii5, quibus rescribam, ut primum potero.
Puto ipsum te satis videre mihi in patria vetere tot inimicos habenti foris non perdendos amicos. Habeo alioqui non spernenda.
Post illas 12 Maji scriptas alias 6 Maji datas6 accipio ὕστεϱον πϱότεϱον, et gaudeo de Anthologia7 non excidisse curam. Aliquid constituendum erit. Velim et apud vos librarium reperiri, qui excudere velit minore forma et seorsim Gersonis librum de Auferibilitate Papae8; est enim argumentum his temporibus utile multosque empturituros praevideo, et ego paucis exemplaribus inter amicos distributis facile pretium accendero.
De labore, quem Petro9 injunxeram, gaudeo probari tibi consilium meum rogoque non hortator tantum, sed et monstrator esse velis.
Ad pacis colloquia non alium locum hoc tempore Colonia meliorem video. Etiam hic plebs et nobilitas ardent pacis desiderio.
Rogo de libris et chartis meis, quae apud Drilium10 fuere nullum laborem omittas. Scis, quam durum sit talibus notis subsidiis carere.
Parentum11 ubi potero meminero. Filiam12 ubi mittere voles, erit gratissima. Vide, an quid sit aliud, in quo tuae pro nobis diligentiae possimus respondere.
Vale cum tua13, tuis14, nostris.
Lutetiae, 30 Maji novi cal. 1636.
De Casaubonianis ad me literis15 iterum aurem vello.
Tui amantissimus tibique obligatissimus frater
H. Grotius.