Frater optime,
Post recuperatum Scenquianum propugnaculum2 et desertam ab hoste Cliviam nihil hic fere novi habemus, nisi quod princeps3 et vetus Scenquianum et duo praeterea recens extructa propugnacula, quibus Aemiliae et Cristianae nomen, praesidio insideri voluit.
Comes Arundelius4 jam Colonia ad imperatorem5 abiit: legatus Polonus6 nudius quartus huc venit acturus, ut putatur, de matrimonia cum Palatina7 seque intercessorem offerens in pacis negotio. Abit is primo Bruxellas inde se in Britanniam ac postremo in Galliam collaturus.
Leodienses strenue rem gerunt multosque caesarianos8 per varias eruptiones conficiunt neque multum, quod timeant, habent, quamdiu concordes ipsi manebunt. Caesariani iam obtinent Confluentia, sed a Gallis, qui Hamersteinum ex adverso situm occupavere, miris modis infestantur.
145
Graswinkelius9 in se suscepit onus refutandi Maris clausi10, ut et ex ipsius litteris11 intelliges: id hac occasione factum, quod Ordines Foederati e litteris Beveri12 et Ioachimi13 legatorum intellexere regem Britanniae14 jus suum in quattuor adjacentia maria fundare super rationibus in eo tractatu deductis. Quare Boechorstio15, tunc praesidi, in mandatis dederunt, ut ipse de quopiam prospiceret, qui istum laborem in se suscipere vellet promissa sed non expressa mercede. Ille porro re, ut ait, cum variis personis rempublicam curantibus communicata Graswinkelium rogavit, ut quamprimum operi manum adhibere velit. Audio Cunaeum16 semet ob amicitias Anglicanas aliquo pacto excusasse. Nunc te, si patriae nostrae, si causae quodammodo tuae, aliquid praestare digneris patrocinii, rogo jam deesse nolis.
Vale, frater optime, et cum uxore ac liberis17 diu salve.
Parens18 jam ipse ad te filiumque scribit19; nihil igitur ejus nomine addam.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XII. Maii 1636.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très-chrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 12 May 1636. W. de Groot.