73
Prope eodem tempore accepi literas tuas, mi frater, 3, 10, 20 Martii2. Postremas prius ὁμηϱιϰῶς.
Ut melius intelligatur vis epigrammatis, optimum dabo interpretem Venetum fratrem Paulum3, virum veteris novaeque historiae callentissimum. Vidi ipsius autographas ad senatorem Parisiensis senatus Gillotum4 literas scriptas 12 Maji 1609, in quibus haec sunt prudenter, ut omnia illius, dicta. ‘Si quam libertatem in Italia retinemus aut usurpamus, totum Franciae debemus. Vos et dominationi resistere docuistis et illius arcana patefecistis. Majores nostri pro filiis habebantur olim, cum Germania, Anglia et nobilissima alia regna servirent ipsique servitutis instrumenta fuere. Postquam excusso jugo illa ad libertatem aspirarunt, tota vis dominationis in nos conversa est5. Nos quid hiscere ausi fuissemus contra ea, quae majores nostri probaverant, nisi vos subvenissetis?’ Haec digna lectu et pontificiis et iis, qui apud te eadem agi non vident protestantibus, tibi potissimum mitenda censui.
Nunc ad tuas ordine, sed cursim venio.
Literas curandi video rationes multis modis incertas esse. Optimum est non easdem semper experiri. Si quid est fidas aures requirens, mercatorum uti opera.
De Molino epigrammata6 et latina et Graecum non displicere gaudeo. Putavi debere me hoc memoriae viri semper et in omni fortuna mei amantis.
Petro7 cum modo, ut prospectum sit, curabimus. Scripsi ei, ut meas Institutiones Batavi Iuris8 in sermonem latinum, non qualemcunque, sed Digestorum transferat. Rogo te amicosque omnes ad id opus, ipsi publicoque utile, et hortatores et adjutores sitis.
Cornelius9 spero jam de segnitie se purgaverit. Didericus10, nisi aliud res suadeat, hic manet ad discendos mores, gestus, linguam, equitandi et armorum artem. Si tamen aliter amicis videbitur, non erimus pertinaces.
Simonem Graswinckelium11 apud vos esse gaudeo.
Quoties tibi scribo, toties et parentibus12 optimis me scribere intelligo: novi enim diligentiam tuam. Gaudeo matrem incommodo novo liberatam, patri pro
74
aetate belle esse. Deus illorum diu adversa non gravi senectute compenset mihique det illis semper probari. Uxori tuae13, Losecatioque et ejus uxori14 omnibusque nostris pro suavi nostri memoria gratias agimus.Multum refert, quid responsi a Bruxellis venturum sit, super negotio pacis Batavicae Gallicaeque. Interim non transmitti agendi tempora gaudeo.
Caesarianos e Frisia Orientali in Westfaliam rediisse etiam hic audimus. Iuvabit, quid ibi porro acturi sint, intelligere.
Leodienses vexari jam diu audimus. Quid consilii sint capturi, colludente cum agri invasoribus episcopo eodemque principe15, videndum erit.
Rogo, Rotterodamense negotium16 ne semper trahatur. Et me enim et vobis indignum est nos tot per annos prolatando illudi. Si cum bona gratia jam nihil fit, cogitandum erit illic judicio, an alibi expeditiori via meum mihi consequendum sit.
De Casaubonianis ut pergas rogo, quando de Tilenianis17, quae magni facio, recuperandis spem adimit Lamairius18.
De Friderico Imperatore epigramma19, quod mihi legatus Britannicus20 Pavoni21 se dedisse dixerat, si secunda sunt judicia, gaudeo. Velim et Gallice id versum videre.
Eindhovia neque situ neque munimentis momentum habet. De Gallorum ad Mazeriam exercitu nihil est: neque multum ad eum limitem hinc actum iri arbitror versis in Italiam conatibus; illis quoque usque hac non prosperis.
De Anthologia22 etiam D. Vossio23 scripseram. Reposuit tricas Blavii24. Characteres, quos mihi Petrus miserat, plane indigni sunt opere. Velim edi talibus, qualibus usus est Stephanus25, et cum illis σημείοις διαϰϱιτιϰεῖς nominum, quibus homines, montes, urbes, aquae discernuntur. Si talia non reperiuntur, aliis typis optimis edi librum cupiam et indices confieri scriptorum et eorum, de quibus scribitur, hominum, rerum, locorum. Prolegomena non inutilia jam parata habeo. Gaudeo mihi conjecturam de Scenquiano castello26 tam bene processisse, ut praedicti eventus spes sit propinqua:
μάντις δ᾽ ἄϱιστος ὅστις εἰϰάζει ϰαλῶς27.75
Libellum ad chartas meas recuperandas exhibere ne differatis, quaeso. Multum enim naufragii tabulas colligere desidero.
Claudam epistolam solito rogatu, omnia mea, ut tamdiu facis, fraterne cures.
Vale quam dulcissime cum nostris tuisque omnibus.
Tuus tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
9 Aprilis 1636.