Frater optime,
Litteras a te integro jam mense non accepi, sed audio et pares alioquin querimonias, qui tres jam nuntios cum litterarum fasciculis Caleti haerere pro comperto asserunt. Iis, quas XXIV Januarii2 dedisti ut respondeam, scias epigrammata in honorem Molini3 a te composita4, latina dico, multis jam a me
2
memoriter esse communicata imprimis Milio5, Screvelio medico6, Graswinkelio7 et variis hic advocatis, quorum testimonio facile evinci poterit eum ingenii tui esse foetum; alias si res integra foret, libenter tibi dicto audiens fuissem.A Petro8 litteras heri accepi, quibus conqueritur se vestibus omnino destitui, et pecunia quoque ad varios usus indigere; rogo aliquid certi quod ei trimestri tempore, aut quot mensibus possit erogari statuatis: ego rebus sic stantibus continuas ab eo querelas habeo, et uxori tuae satisfacere non possum, cui propediem rationes accepti et expensi mittam, ut videat, quo hic res sunt loco.
Scripsit et ad avunculum9 et te Cornelius10, sed ego nullas ejus litteras vidi; comiter eum a magno cancellario11 accipi mihi intelligere perjucundum est.
Didericum12 cum iis, quae ferebat, jam incolumem spero receperis; nobis, ex quo hinc enavigavit, nihil de ejus itinere constat, neque quicquam audimus de Simone Graswinkelio13, quem tu jam abiisse scribis.
Parentes nostri14 sic satis bene pro aetate se habent, nisi quod mater rursus paralysi laborare visa est, certe lingua in aliquod tempus officio suo non bene fungebatur, sed id malum jam abscessit. Uxor mea15 cum liberis16 te tuam tuosque quam officiosissime salutare jussit, ut et affinis Losecatius17 cum uxore18 et liberis19 per litteras, quas proxime accepi; certe soror nobiscum natalem tuum celebrare in festo Paschalis promisit.
Res omnes publicae hic valde fluctuant; venit ex Hispania mandatum, quod ad conficiendas cum Foederatis Ordinibus inducias sufficiens esse judicatur. Sed nostri negarunt se aliter quam cum rege Galliarum20 tractare velle, quam rem dictum mandatum non comprehendit. Petiit itaque Wittenhorstius21, ut duorum mensium intervallum concedatur, intra quod mandatum aliud impetrari possit; id cum ab Ordinibus negaretur, abiit quidem ille, sed duobus post diebus venere e Brabantia litterae, quae testantur etiam in eam rem missum esse mandatum, quod pauci credunt, plures utcunque se res habeat non rotunde in hoc negotio procedi, sed hostem omnem in procrastinatione spem ponere judicant.
Interea Caesariani milites in territorium Embdanum irrupere, unde valde sibi
3
nostri metuunt Frisii optantque jam illic in praesidio esse milites Suecos, quos ipsi e dicto territorio arcuerunt.Leodienses valde etiam urbi suae metuunt a Caesarianis militibus, qui jam eo frequentes tendunt, ipsis contra ad tutelam urbis suae omnia praeparantibus.
De iis, quae antea mandaveras agam cum Reigersbergio22 jam reduce; de Tilenianis scriptis23 in prioribus litteris egi24 et porro adnitar, ut autographa, si salva sint, ad te redeant.
Vale, frater optime, et ne nos omnino eorum, quae apud vos geruntur, nescios esse patiaris, etiam etiamque rogo.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, III Martii 1636.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 9. Aprilis.