Mi frater,
Accipio hodie tuas 22 Decembris2 cum multo veterioribus senatoris Reigersbergii3.
Didericum4 videre et quae adfert valde cupimus.
Seldenum5 legi in me plane humanum et sane eruditum. Silentio et possessionis inhaesione an scripto se vindicaturi sint Batavi, docebitis nos. Gallos puto, ut taceant, nullo pretio adduci posse. Sed haec res et Hispanos et Germanos et Danos tangit.
De matre6 faxit Deus lucis dator.
Chartae, quas peto, non eae tantum sunt, quas abstulit Duvenvordius7, cui earum ratio reddenda est, sed et aliae multo exquisitiores, quae apud D. Basium8 fuere: nunc ubi sint, illum scire aequum est. Plane cupio offeratur libellus cognatorum aut liberorum nomine et flagitetur responsum. D.D. Adrichemo9 ac Dusseno10, et amicis et propinquis meis, rogo dicas meo nomine, ne me tam diu tam male ingrateque tractari patiantur.
Pavius11 quae ad ὑποβολιμαίους literas annotet otio suo abutens, scire cupiam.
Petro12 egregium testimonium reddit Vossius, utinam id operibus impleat.
Cornelium13 Hamburgo literae non ipsius, sed amicorum - puto, quod
462
properaret - nuntiant Lubecam ivisse, inde Stralsuntum, ubi hyemem acturus est magnus cancellarius14.Rogo de Casaubonianis15, Tilenianisque16 sis memor. Incido ubique in tricones.
Magontiacum amissum puto. De Colmaria Hagenoviaque bene speramus eunte illuc cum exercitu Valetta17.
Deus te cum parentibus18, uxore19, liberis20, amicis sospitet.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Ianuarii 1636.