Frater optime,
Quas ad me XXIII praeteriti mensis2 et VII hujus3 dedisti litterae, eadem hac septimana mihi traditae sunt. Mearum aliquae in manibus Diderici4 haerent, qui cum plurimis Gallis ventum expectat propitium, ut ad vos naviget.
Nunc pro responso ad utrasque hoc habe Seldeni commentarium5 jam prodiisse, missum quippe a legato, qui in Britannia est, nostro6 ad Ordines exemplar, quod mihi videre nondum contigit. De longaevitate senis Britanni7 ex aliorum litteris paria intellexi, et sane res prodigiosa est hoc nostro saeculo.
Parentes nostri8 recte etiamnum valent et matri quidem iterum spes suboritur de visus recuperatione. Est enim hic quidam Roterodamensis egregius ejus rei artifex9, qui his diebus duas hic anus, quarum altera septua genaria erat, feliciter curavit.
Ad reliqua ut veniam, secretarius Wolfius10 negat se quicquam de chartis
431
tuis scire, neque praeter Duvenvordium11 alius in eo collegio est, qui tunc remp. administraverit.De tradendo libello cum Reigersbergio12 agam, quanquam frustra fore non dubito. Delfenses nostros in praebendo tibi testimonio difficiliores quam putaram reperio. Quid, si ad Adrichemum13 aut Dussenum14, aut utrumque ea de re scribas?
Gratum mihi est litteras a Brabantinis vulgatas15 a te scriptas non esse; interea hoc scias Pavium16 aliosque totas fere paginas notis implere.
Petrus17, ut puto, post festum mutabit hospitium, sed quadringentis annuis florenis illi excepto vino, ad victum opus erit. Ille magnum perdiscendi juris studii prae se fert desiderium, neque impar labori foret.
De Cornelio18, ex quo Amstelodamo discessit, nihil intelleximus. Certiora ex Oudartio19 sciscitatus est Petrus et responsum quotidie expectat.
Versionem Sophompaneae et Petri et Vondelii20, itemque de jure belli, penes se habet Didericus tuus. Qui hunc librum Belgice transtulit, est concionator, ni fallor, Harlemensis21, sed nihil praeter tua prolegomena operi praefixit.
De Elzeviriis22 et Mairio23 cogitabo. Pro novis, quae de Galassio24 nuntias, gratias habo, sed vicissim quid reponam, vix reperio.
Rediit huc nudiustertius princeps25, quem solito more armati hic cives exceperunt. De induciis nostris sermones, postquam Gallici huc venere legati26, frigere incipiunt; et paucissimi sunt, qui eorum, quae geruntur gnari sint, unde saepe jam cum honore mentio fit Oldenbarneveldii27, qui rem novam et antea incredibilem per legitimos tramites ad finem perduxit.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXII Decembris 1635.
432
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 10 Ian. 1636 n.s.
In dorso: 22.