eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2359. 1635 november 22. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Sadlerus2 hic est et cum eo Visdemus3, is qui Saxenhusii fuit. Sadlerus

    348

    literas a cardinali Valetta4 ad patrem Iosephum5 et Butillerium6 secum tulit, quas tradit ipse. Vicissim datae sunt, quas ad Sanctichaumontium7 ferat, quibus inclusas esse arbitror ad Tuam Sublimitatem scriptas.

    Sadlerus Maguntiaci castello, quod fuerat alimentorum, jam defecisse judicat, nec aliter censet Visdemus. Dixerat abiens hinc Ponica8 Sadlero omnia, quae Alsatia rex9 tenet, data fruenda duci Bernhardo10, dum bellum manebit; si pax fiat, regem effecturum, ut ratio habeatur tum auctarum ipsius rerum tum et spei de Franconia, semperque etiam pacis tempore exercitum decem millium sumptu regis ipsius sub ductu fore.

    De Franquendalia hostium facta jam constat. Scribit Thuanus11 10 Novembris nov. cal. misisse hostem partem copiarum et machinas octo ad obsidendas Tabernas. Vim exercitus hostilis adhuc munimentis teneri apud Meziram, ita ut pugnae spes nulla sit; neque tamen otio abire tempus; per Vinariensis diligentiam ademtos hosti vicos aliquos, quibus se tenebat. A Nanciaci praesidiariis caesos hostium eos, qui ad S. Nicolai praedabundi excurrerant; sperari et audendi occasiones in eum militem, quem episcopus Viridunensis12 ex Coloniensi agro et aliunde adduxit; ferme quatuor illi sunt millia Metim inter et Viridunum. Laudat, quod ad tuendum Campaniae limitem copias aliquas rex habeat sub comite Suessionensi13.

    Hanoviam aliquid rerum necessariarum importatum dicit, unde, non addito. Addit ei, qui Maguntiaci est, militi excursus jam esse liberiores. Posterioribus literis adjungit die 11 novi cal. equitatum omnem ducentibus ipsis cardinali et duce Valetta14 egressum, ut Croatos Vergavillae stativa habentes caederent; sed non dato ad eos aditu partem tantum sarcinarum in Suedi militis venisse potestatem, eam credi valere Cm scutatorum. Haec habebant illius literae, quibus nihil est exploratius, ne apud aulam quidem.

    De landgravii15 paratibus in bellum aut pacem sermones vacillant. Profectus ad eum per Batavos est comes Hanovius16. Cum eo Hollandiam petiit Heufdius noster17 Brezaeo18 et Charnassaeo19 adjutor futurus ad disturbanda omnibus modis induciarum Batavicarum molimina, quarum in hac aula non levis est metus eoque magis, quod dixisse feratur princeps Arausionensis20 effecturum se brevi,

    349

    ut Scenquianum castellum in Batavorum potestatem redeat21, cujus boni opera, quae illic fiunt, peritis spem nullam praebent.

    Quas cum his mitto literas puto esse ab Haga nostro22. Nescio, an illis literis recentius sit quod mihi affirmat legatus Venetus23: Revanum urbem a Turca24 captam: credique majoris mali metu adactum Persam25 quovis modo se eo bello explicaturum. Inde in christianorum partem aliquam incubitura arma sultani, quantum fama judicat, bellacis et apud militem cari. Id si erit, aut Suediae Galliaeque patescet aliqua rei gerendae occasio, aut Imperator26 et Hispanus27 ad aequiora quam nunc pacta descendent.

    Pacis avidum esse Imperatorem Vienna scribitur. Addunt literae de Polono28 dubia ibi esse judicia. Scripsisse Saxonem29 rationem agendi, quam Tua Sublimitas institit, plenam esse insidiarum: nihil omittere Sabaudum30, quo ei aulae se purget, societatemque suam cum Gallis necessitate sibi extortam persuadeat.

    Valli Telinae minus jam timetur obsepto per nives Bormii transitu, pestilentia ad haec per Tirolim saeviente.

    Angli non modo in Hispanum nihil agunt, sed et veteres cum Batavis controversias asperant.

    Est jam sub praelo Londini de mari clauso sive de dominio maris Iohannis Seldeni liber31.

    In duabus a se captis insulis Margaritae et Honorati tum praesidium militare tum opera auget Hispanus; crediturque praeterea sperare equitem a se in provinciam Narbonensem posse transponi.

    Cardinalem Lugdunensem32 taedet morae ad aulam Romanam, et, quantum intelligo, in negotio dissuendi matrimonii33 nihil ibi proficitur.

    Pavius34 in aulam hanc accitus rogatusque, numquid haberet de induciis, quae apud Batavos cuderentur, scire se negavit nihil, ut arbitror, mentiens. Eadem

    350

    haec aula abeuntem Heufdium oneravit promissis de pecunia, sed ita, ut nihil ipsi scriptum atque signatum daret. Spargit et rumorem de Suedorum magnis per Bohemiam successibus: utendumque ipsis dari eum militem, quem de Polonicis copiis Davausius35 conduxerat. Habeantne haec aliquid in se veri, an temporis causa fingantur, unde discemus?

    Bulionius36 aegrotat; illud satis mirari non possum, quod ex Ponica se habere dicebat Sadlerus - mihi enim nihil tale dixerat Ponica - sperare se Benfeldium in ducis Bernhardi potestatem venturum volentibus aut nolentibus Suedis, sed haec latius explicabit Sadlerus ipse, qui cis dies quatuor iter ad Tuam Sublimitatem arripit.

    Deus, Excellentissime Domine, vitam, valetudinem ac res Sublimitatis Tuae prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12/22 Nov. 1635.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    In dorso: Praes. Stralsundi, die 14/24 Dec. 1635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Wellicht tesamen met nos. 2309, 2328, 2333 en 2343 beantw. d. no. 2412. Gedrukt Epist., p. 196; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 118.
    2 - Philip Sadler, officier in Zweedse dienst.
    3 - Johann Vitzthum von Eckstedt, officier in Zweedse dienst, garnizoenscommandant van de stad Sachsenhausen.
    4 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    5 - Over père Joseph zie V, p. 309 n. 12.
    6 - Claude le Bouthillier.
    7 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    8 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    9 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    11 - François Auguste de Thou.
    12 - François de Lorraine (†1661).
    13 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    14 - Bernard de Nogaret, hertog van La Valette (1592-1661), later - in 1642 - hertog van Epernon.
    15 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    16 - Jakob Johann van Hanau-Münzenberg; zie V, p. 301 n. 1.
    17 - Johan Heufft, bankier te Parijs en zaakgelastigde o.m. van Zweden.
    18 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    19 - Hercule de Charnacé, Frans gezant in Den Haag.
    20 - Frederik Hendrik.
    21 - Over Schenkenschans zie no. 2241, p. 175 n. 1.
    22 - Cornelis Haga (1578-1654), gezant van de Republiek te Konstantinopel.
    23 - Alvise Contarini di Nicolo.
    24 - Sultan Murád (Amurath IV).
    25 - Sefi (Sam Mirza), sjah van Perzië van 1628 tot zijn dood in 1642.
    26 - Ferdinand II.
    27 - Philips IV.
    28 - Wladislas VII (IV).
    29 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    30 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    31 - John Selden (1584-1654), jurist, een der geleerdste mannen van zijn tijd; in 1635 verscheen te Londen zijn Mare Clausum, seu De Dominio Maris Libri Duo. Primo, Mare, ex Jure Naturae seu Gentium, omnium hominum non esse Commune, sed Dominii privati seu Proprietatis capax, pariter ac Tellurem, esse demonstratur. Secundo, Serenissimum Magnae Britanniae Regem Maris circumflui, ut individuae atque perpetuae Imperii Britannici appendicis, Dominum esse, asseritur. - Pontus quoque Serviet Illi. Londini, Excudebat Will. Stanesbeius, pro Richardo Meighen, MDCXXXV, geschreven tegen Grotius' Mare libervm sive de ivre qvod Batavis competit ad Indicana commercia dissertatio. Lugduni Batauorvm, Ex Officinâ Ludovici Elzevirij. Anno M.DI.IX. (Ter Meulen-Diermanse, no. 541).
    32 - Alphonse Louis du Plessis de Richelieu (1582-1653), kardinaal-aartsbisschop van Lyon, broer van de eerste minister.
    33 - Het betreft de pogingen het huwelijk van Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, broer van Lodewijk XIII, ongeldig te doen verklaren; zie Merc. Franç. XX, p. 849 vv., p. 989 vv.
    34 - Adriaen Reyniersz. Pauw.
    35 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    36 - Claude de Bullion.