Postquam heri scripsi2 occasionem nactus euntis ad Hollandos amici.
Accepi quas interisse putabam Sublimitatis Tuae literas, datas illas 10 Septemb. vet. cal.3. Et ut me pararem ad visendum regem4 et cardinalem5, Ponicam6 primum huc, qui diu in aulae tractus venerat, conveni, qui res dicit eum in modum inter regem ducemque7 transactas, uti scripseram, magis ad famam, ut putare me dixi, quam ut aut hic aut ille eventum parem destinent aut exspectent.
311
Video ex chartis ad me transmissis nihil illis in partibus firmi praeter gentem Suedicam. Neque minus difficile mihi fuit heic conspicere legationem ad Sublimitatem Tuam et alios ibi principes non ob aliud differri, quam ne pars invidiae ob tardatam Germaniae pacem in hanc aulam rejiceretur, quae per Italiam Germaniamque credi vult suas se injurias contra Lotharingum8 exsequi; interim hi se non episcopis tantum et Bavaro9, sed et Imperatori10 jactant ut desiderantes pacis et romanae ecclesiae, si quisquam, studentes.
De pecuniae spe, quam nobis faciunt, puto commenta esse hominum nostrae patientiae illudentium. Nam quod de novis tributis aut vectigalibus loquuntur, temporibus non convenit commota multis locis plebe neque magis amante res praesentes nobilitate. Quo magis confido Sublimitatem Tuam alibi reperturam, unde consulat non tam meis rebus quam dignitati rei Suedicae, quae nisi caro sustineri his in locis nequit.
Foppium Aysemam11 rerum Germanicarum scientem novi; a Suedis nonnullis haud optime se habitum queri solebat, jure an injuria, non dixerim. Si ad pacem res eunt, petet sibi gloriolae et gratiae partem. Nostri Batavi dejecti a spe tanta, quam tanti exercitus dederant, malis terra marique rebus, exhausto aerario, aegre sustentata fide, vereor, ne ad pacem etiam nimium praecipites sint.
De Sanctichaumontio12 quid heic existimetur, perscripsi plane; quod ille aliis, de quibus cogitatum fuerat, praelatus est indicium manifestum fuit aulae magis romanae quam protestantium gratiam ab iis, qui rerum potiuntur, spectari.
Haec sunt, quae ad epistolas adeo recentes addenda nunc habebam additurus plura, ubi regem ac cardinalem videro. Constantiam Sublimitatis Tuae neque admirari neque, ubi res fert, praedicare desino. Deus eventa fortunet Tuaeque Sublimitati, Excellentissime Domine, det magnis laboribus egregium finem imponere.
Lutetiae, Cal. Novemb. anno 1635.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.