eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    275

    2309. 1635 oktober 12. Aan A. Oxenstierna1.

    Literas, quas scribere mihi dignata est Sublimitas Tua die 23 Augusti veteris cal.2 ad me perlatas dies jam sunt quinque, perlegi cum eo sensu malorum quae continent, qualis esse debet in eo, qui res Sueciae suas quoque esse judicet. Sed cum ea ipsa scitu sint necessaria, gratias habeo quantas possum maximas, quod me non eorum passa sit esse ignarum Sublimitas Tua.

    Utinam hinc saltem meliora nuntiare possim. Sed sive hominum negligentia sive vi quadam majore etiam his in partibus res eorum, quibus foederati sumus, non ex voto3 succedunt.

    Post primam cum Gallasio4 pugnam, cujus felicitas mirum in modum hic fuerat praedicata, vi tota in Valettam5 incumbens Gallasius ita se ultus est, ut et ablatas sibi machinas receperit et eas, quas Galli habebant, abduxerit cum impedimentis; fuga autem Gallorum talis fuerit, ut non ante constitum sit, quam perventum Metim fuerat, quo se receperunt Valetta animo, dux Bernhardus6 et Feuquerius7 corpore insuper aegri. Nunc creditur ultra Saram esse Gallasius.

    Rex8 Sancti Michaëlis oppido ac monasterio ita sibi dedito, ut quindecim homines poenae permitterentur, incertum metum passus est quadringentis millibus florenorum redimi; caeteri permutabuntur captivis, quos hostis plurimos et insignis notae habet.

    Nobilitas, quae apud regem est, sumptibus gravari incipit, et si, quod dicitur, huc venit rex, retineri nequibit, ita ut spes sit exigua ducem Carolum9 aut castris exuendi10 ad Rambervillerium bene munitis aut intercludendi a commeatibus, quos Hispanica Burgundia ipsi submittit.

    Crabati Caesariani11 Metim usque procurrunt et partem de reliquiis Valettani exercitus his diebus sedibus suis excusserunt.

    Valentiae obsidium nescio quid adhuc moratur, pontem tamen Padi a Gallis ruptum ajunt, per quem ex agro Mediolanensi Valentiae submitti auxilia solebant. Rohanio12 tria millia Gallorum venere ad tuendam Vallem Telinam, cui haud dubie imminet hostis, pernecessaria.

    De Argentoratensium in posterum constantia dubitari video. Multum hoc tempore pendent animi ex vicinis eventibus.

    Haec cum scripsissem, nactus sum aditum quaesitum per dies quinque ad cardinalem13, qui nunc regia vice fungitur. Cum exposuissem omnia illa adversa,

    276

    quibus plenae sunt Sublimitatis Tuae ad me literae, jussit acciri et patrem Iosephum14, qui cum ipso Ruellae erat. Ibi narravi tenorem actorum Luneburgensium. Ostendebat metuere se cardinalis, ne tanta difficultatum commemoratio via esset ad pacem peculiarem, cum honesta ac tuta esse nulla posset nisi communis, quam et ipse optaret. Cum dicerem, ut ad communem pacem perveniretur, multis rebus actionibusque esse opus, nec tacerem neminem esse in Suedia, qui res Germanicas curaret, quantum Tua Sublimitas, quae pro animi sui magnitudine nihil mallet quam tot laboribus egregium finem imponere, ac illi ex pace Polonica15 dicerent magnas nascituras occasiones rerum agendarum, ostendi, quantum nobis illa pace, si Prussia concederetur, abiret nulla sociorum liberalitate pensandum.

    Multum productis satis amice sermonibus huc res rediit, quod de legatione diu postulaveram impletum misso amplissimis cum mandatis Sanctichaumontio16. De pecunia Bulionium17 ut convenirem, in ea re moram non fore18. Conveni Bulionium, erat enim Ruellae. Postquam illi summam rerum explicavi, dixit, ut solet, de ducentis millibus se Heufdio19 esse debitorem additurum et trecenta, si Heufdius aut novum vectigal reperire aut cum talium opificibus convenire posset. Dixi multum in mora verti non ignarus post omnia commota, unde nummus oriri potest, talia difficilia esse repertu, tum vero, si reperiantur, in ipsis tentamentis ad rem ea conferendi plurimum esse periculi, seditionum igne adhuc sub cineribus latente. Multa praedicabat Bulionius de ingenti pecuniae vi, quae a rege in Rhaetia, Italia, ad Rhenum, in Lotharingia, Picardia, Belgicis regionibus erogaretur, non falsa, nisi quod pecuniae pars major inter harpyarum partim inermium partim armatarum manus perit.

    Multa et cardinalis ac Iosephus dixerant de legionibus atque aliis, quibus rex - haud dubie inde discessurus - restiturus esset Valettae, aucturus autem Incolismensis20 et Lafortii21 exercitum: sed memorabant haec homini minime credulo neque ignoranti, quantum esset in temporibus momentum. Ut fidem, quam debeam, praestem regno Suediae ac Tuae, cui omnem dignitatem meam debeo, Sublimitati, huc res omnis redit res in his partibus valde esse miseras, pecuniae incertum, et, ut proveniat tardum negotium: pacis praemia penes praeripientem fore.

    Vix abieram a cardinali, cum ad eum Masarinus22 venit, pontificis nuntius, multum a meis diversa allaturus. Si Pignerolum retinere liceat, maneat, ut est, incertum cum Lotharinga matrimonium23, de ipsa Lotharingia decedendi color aliquis reperiatur, haud plane turpis; nihil cum Imperatore24 pacem morabitur aut potius amicitiae restitutionem, quia bellum nondum est. Illud tanquam vix relatu dignum pene omiseram, indicium tamen aliquod, unde intelligamus inter

    277

    tot adversa paulo nos magis quam antehac curari, deductum me a cardinali aliquantum extra cubiculum, et quidem ita, ut me dextrum poneret. Et Iosephus et Bulionius meminerant non spernendae pecuniae, centenum scilicet millium dalerorum, quae rex Hamburgum, puto per trajectitias syngraphas, transmisisset ad legendum militem, sed cum accurate in id inquirerem, videtur mihi ista pecunia alio quam in manus Sublimitatis Tuae destinata. Si tamen ad eas pervenerit, erit quod gaudeam.

    Rogo mei et eorum, quae mihi ad dignitatem sustinendam sunt necessaria, Tua Sublimitas meminerit, cui bellum felix, fidos socios, pacem communem, ad haec omnia, Excellentissime Domine, Deum fautorem precor.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2/12 Octobris 1635.

     

    Franquendaliam in hostium esse potestate jam nobis nuntiatur25.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 2262; wellicht tesamen met nos. 2328, 2333, 2343 en 2359 beantw. d. no. 2412. Gedrukt Epist., p. 188; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 101.
    2 - No. 2262.
    3 - De woorden ‘ex voto’ ontbreken in de uitgave der Epistolae.
    4 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber.
    5 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    10 - De uitgave der Epistolae heeft de lezing: exciendi.
    11 - Behorende tot het leger van keizer Ferdinand II.
    12 - Henri, hertog van Rohan.
    13 - De Richelieu.
    14 - Betreffende père Joseph zie V, p. 16 n. 6.
    15 - Op 12 september was te Stuhmsdorf een bestand voor 26 jaar gesloten tussen Zweden en Polen.
    16 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    17 - Claude de Bullion, surintendant des finances.
    18 - De woorden ‘in ... fore’ ontbreken in de uitgave der Epistolae.
    19 - Johan Heufft, bankier te Parijs en zaakgelastigde van Zweden en Frankrijk.
    20 - Charles de Valois, hertog van Angoulême.
    21 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    22 - Giulio Mazzarini (Jules Mazarin), extra-ordinarius nuntius van Urbanus VIII te Parijs.
    23 - Vgl. no. 2297, p. 253 n. 9.
    24 - Ferdinand II.
    25 - Dit postscriptum ontbreekt in de uitgave der Oxenst. Skrifter.