199
Nobilis et magnifice domine legate,
Non dubito, quin acceptis prioribus meis literis Dominatio vestra intellexerit abunde statum rerum in hisce circulis superiori et inferiori Saxonico ac quibus difficultatibus conflictatus sim quibusve rationibus laboraverim divulsos ordinum animos unire et retinere erectos, dum in bonum totius rei evangelicae securae et aequae pacis rationes invenirentur. Coeterum quemadmodum in vanum omnes admonitiones et labores mei in ea re sumpti hactenus occiderunt, ita spretis omnibus rationibus et seposito omni respectu commodorum communium video indies continuari ab ordinibus in acceptanda pace Pragensi2 summa cum ingratitudine animo adversum nos alienato et nostro non minimo cum praejudicio.
Quid egerint inferioris circuli ordines Luneburgi congregati Dominatio vestra ex instructione legatis ipsorum ad Saxonem3 data et hic subiecta videre potest. Brandeburgicus elector4 denuo legatum suum, comitem de Schwartzenberg5, apud Saxonem habuit et quantum mihi quidem penetrare licuit, intelligo pacem ab ipso quoque receptam, ita ut ne unus quidem principum ordinumve in hisce circulis jam restet, a quo non dicta pax simpliciter sit acceptata quive non omnes vires suas in nostram perniciem hostibus et malevolis iungere sit paratus. Super ea audio quoque in praejudicium communis causae successisse has molitiones Caesariano-Saxonicas non tantum in hisce circulis inferioribus, verum etiam ad idem abstractos plerosque ordinum in quatuor circulis Germaniae superioris. Intelligo enim eandem pacem non modo ab urbibus imperialibus Norimberga, Ulma et Francofurto, verum etiam plerisque principum, comitum, nec non iis e nobilitate equestri, qui admitti possint, acceptam. Literis etiam certis Argentorato mihi nunciatur ordines omnes ibidem degentes legatos suos misisse in eundem finem ad Hungariae regem6, ut appareat exinde id ubivis agi, quomodo quisque sibi privatim consulere et dictae pacis particeps fieri queat.
Quibus autem viis hactenus institerim, sed frustra, hoc turbamento publicae causae advertendo, ex literis meis antecedentibus7 Dominatio vestra facile perspexit. Sed omnibus conatibus et laboribus meis in bonum causae communis et ipsorum ordinum directis nihil ferme profeci et tantum majores inimicitias et adversitates in reginam8 et patriam meam cumulavi. Iam omnes me hic amici deseruerunt et cuncti velut unicum obstaculum pacis respiciunt remotumque vel oppressum cupiunt. Saxo in vicinia positus omnibus viribus suis coactis minitatur extrema, nisi cedam consensui. Caesar9 ipsique etiam principes horum circulorum decreta avocatoria publicarunt, quibus suos quisque subditos nativos sub poena
200
infamiae et confiscationis bonorum avocant optime gnari exercitum nostrum solis ferme Germanis constare.Ita undique impetimur et premimur. Et super haec cuncta non minus difficile mihi est videre, quod res tanti momenti ac ipsos tam propre concernens iusto negligentius habeatur a rege christianissimo10 et dominis ordinibus foederati Belgii, cumque ipsorum non minus quam nostra intersit boni exitus, non solum subsidia et adminicula, quae extra ordinem tam inopinata confusio requireret, coeterum ne ex promisso quidem debita subministrari. Nec quisquam cum authoritate hic est christianissimi regis aut Belgicae reipublicae nomine, qui me juvet et rem sustinere conetur.
Accedit nobis et aliud incommodum non aspernandum, quod, dum rei communi invigilamus, neglecta ex aliqua parte salute propria intelligam pacis tractatum11 in Borussia non regi ex usu et honore nostro, quin potius per illum nos exui firmamentis securitatis nostrae et tam mediis quam commoditatibus rem communem in Germania peragendi, ut, si ad eum modum habeamur, non alienum sit fateri patriae meae measque vires impares esse tanto ponderi levando, ac non immerito dubitare cogar, an ex utilitate Suae M.tis patriaeque ab amicis et sociis derelictae sit, si diutius in hoc opere implicatas teneri suadeam.
Ego haec Dominationi vestrae tanquam ministro et legato S.R.M.tis clementissimae meae reginae scribo, ut statum rerum ex vero cognitum habeat, non quod aliqua adhuc sumpta sit a nostratibus vel me resolutio huius operis deserendi, sed ut consilia actionesque in iis, ubi versatur, locis eo dirigere allaboret, ut in tempore hisce difficultatibus obviam eatur deque convenienti remedio christianissimus rex, si quid sua interesse putet, nobiscum sit sollicitus. Sin ipsi cum proprio suo interesse rationes patriae meae tanti non sint, quemadmodum expecto indies super priores literas meas et exinde has quoque Dominationis vestrae responsum de iis, quae hoc statu rerum repraesentato Dominatio vestra ibidem consilia offenderit, ita secundum id oportet me hic actiones meas dirigere honorique ac commodis patriae consulere, quantum licuerit.
Veneror Deum, ut praeter publicas res privatas etiam Dominationis vestrae fortunet.
Dominationis Vestrae amicissimus
Axelius Oxenstierna m.p.
Dabam ex oppido München-Neuburg, die XXIII Augusti Anni M.DC.XXXVi.
Onder de datum schreef Grotius: de 2e Sept.
En onder aan de brief: Acc. 7 Oct.