153
Nobilis et magnifice domine legate,
Cum in summa essem expectatione literarum tuarum utpote nullis per totum Junii et Julii mensem acceptis nisi unis cumque rerum hic faciem et statum tibi meis Magdeburgo ante septendium breviter explicuissem2 ceu te eiusdem epistolae duplicata hic sub littera A annexa docebit, ecce die 28 hujus redduntur simul quatuor abs te literae, omnes e mense Junio diebus 12, 19, 25 et 303, quibus quid in negotio pecuniae et promovendae legationis in Saxoniam4 jam diu frustra laboraveris et in rerum per Galliam ac vicina statu observaveris, accurate descripsisti. Qua diligentia tua et in notandis praecipuis perspicaci cura sicut rem mihi gratissimam fecisti, ita rogo, ut similiter pergas cuncta observare et, quotiescunque transmitti possint literae aliqua cum securitate, continues erga me hoc officium, caeterum cum mittendi cura, ne in quorum non oporteat manus deveniant.
Res ipsas, pecuniae et legationis promissae negotium, quod attinet, easque, quas circa prioris solutionem tricas et effugia, etiam cum aliquo tibi demandatae dignitatis despectu, et circa posterioris expeditionem excusationes et incuriam usurpant, cuncta nihil discrepant a prioribus actionibus et jam diu est, quod observarim nullam nostri nisi per curialia et complementa haberi rationem. Caeterum oportet, ut id sinam suo loco. Quid vero mihi circa haec sit animi, ex prioribus meis literis aliquatenus poteris dijudicari. Ostendunt illae tibi, quid apud me egerint legati Saxonis, et resolutionem meam de mittendis meis, sed interveniente aliquot dierum mora, antequam ii expedirentur, Saxo iterum literis suis adventum ursit et sese explicuit super iis, quae oretenus legatis ipsius praesentibus communicaverim, sicut videre est sub litera B5. Ego confestim meos ablegavi ea data instructione, quae subiacet sub litera C6.
Interim sunt infinitae difficultates, quibus urgeor nullibi opis vel subsidium, at ubique adversitates, calumniae, incommoda in promptu. Ab amicis deseror, a dubiis premor, ab inimicis infestor. Nam Saxo7 usque eo cunctorum animos ante meum adventum occupavit, ut nulla ferme spes supersit posse ordines ad resolutionem aliquam in bonum communis causae sumendam reduci.
A Brandenburgico8 post reditum nulla mecum communicatio fuit. Tantum exigua quae fuit, respectum habuit privati et omne in deteriorem conditionem nostram. Publico neque movetur neque loquitur neque laborat; quin videri in partes Saxonis ab ipso declaratam esse resolutionem per baronem de Rorté9
154
ibidem nomine Christianissimi regis10 residentem intelligo et aliunde satis apparet.Wilhelmus dux Wimariensis11 jam aperte easdem partes fovet et, quemadmodum ab exemplari ipsius ad me literarum hic sub litera D12 manifestum est, non solum easdem est ingressus, sed et parum decoris conditionibus, ut videre est sub litera E13, copias suas inimicis nostris adiungere et subdere parat, copias, quas non ex minima parte sumptibus nomine S.R.M.tis et coronae Sueciae datis collegit et duxit, indigno in perniciem nostram exemplo. Et quis vetabit reliquos id exemplum sequi? Brunsvicenses et id ipsum amant et praecipue Luneburgicus dux Georgius14 alienissimus a nobis est. Caeteri torpore quodam speciem pacis sectantur et abstrahuntur exemplis. Ita cuncta amplius non in integro, neque hos ad frugem reducendi ulla ferme spes, cum, quibus insistere debeam fundamentis, infirma sint. Sunt ea tractatus et arma. In tractatibus perducendis solus sum, solus universae rei attendere debeo nec quisquam est, qui secundet. Si in tempore adfuissent legati Galliae regis et Ordinum Foederatorum, mutuas tradidissemus operas, plurimum authoritate illigarentur ordines et facilius persuaderentur attendere, in commune facilius retinerentur in partibus. Nunc solus dum cum uno ago, alter inclinat, alter deficit, et qui cum agitur nihil resolvit sine coeteris.
Exercitus, cui post tractatum praecipue inniti debemus, lustrationi per aliquot dies adfui. Comperi instructum egregie et non adeo invalidum. Sed et ibi diversae animorum inclinationes, diversa vota et, quod non exigua mala comprehendit, est non nationis meae. Quod si esset, cessarent plurimae difficultates, quae nunc me premunt et metuendae sunt in omnium rerum inopia et pecuniae summo defectu. Quid est, quod me sustineat et adversum tot onera erigat, ubi videam apud socios, quorum etiam non minima pars agitur, illam tam diu debitam pecuniam differri et me toties frustra haberi. Facio quod mearum est virium et - ut credo - ultra quam ab alio in tali rerum constitutione et tantis urgentibus vel imminentibus difficultatibus posito esset sperandum.
Id, quod iterum apud te repetere me necessitas cogit, ut hoc rerum statu, quem non supra, sed ex veritate tibi depingo, Christianissimo regi ad vivum repraesentato secundam perspicaciam et dexteritatem tuam explices multas rationes esse verendi, quemadmodum et ipse vereor, ne tot procellis et difficultatibus postremum obruar, solus et ab omnibus desertus, adigarve ad id, quod ex mea meorumve principalium intentione nusquam fuerit. Haec ex fide tua apud regem et ministros demonstra et quem motum animorum deprehenderis, quae consilia quam ociissime ad me perscribe.
Mentionem postremis tuis literis15 facis Mulleri16, qui nondum huc advenit. Interim gratum est, quod ea in antecessum de Feuquerio17 et aliis mecum communicaveris, gratumque, quod meum honorem et fidem ex rei veritate propugnes. Ea pro omnibus meis in causam communem sollicitudinibus et benefactis mihi
155
redditur gratia. Coeterum id et aliis et Feuquerio non novum. Est is ipse, si ingenue fatear, una cum La Grangio18 non minima causa huius nostrae calamitatis publicae. Sed nec illi quidem, harum erga me indignitatum quamvis forte ibi fuerint authores, soli tamen rei sunt. Ita in superioribus circulis tractatus sum, ita hic habeor, ut parum habeam obligationis quidquam causa ipsorum faciendi vel sustinendi, quod vel sustinui vel sustineo. Et sane, nisi respectu reputationis et dignitatis patriae meae propriique honoris ac ipsius honesti fuissem inductus, exigua ratio fuisset perferendi tot calumnias, tot injurias et pericula. Coeterum nolo ingredi hunc campum; inveniet unum quemque Deus, Cuius judicio haec cuncta subiicio.Tu cura diligenter, ut quam optime et diutissime valeas.
T. amicissimus
Axelius Oxenstierna mp.
Dabantur Magdeburgi, die XXXI Julij Anni M.DC.XXXV.
In dorso schreef Grotius: 31 Julij 1635 Canc.
Onderaan eerste blad recto staat: Domino Grotio.