Ego quidem non tantum septenis diebus scripsi, sed et saepius. Literas autem Sublimitatis Tuae aut alicujus ex ejus comitatu expectavi impatienter, non aviditate ulla sciendi res novas, sed quo melius legationi ac per id regno sua dignitas constaret. Magno cum gaudio accepi binas hodie, alteras 23, alteras 31 Iulii vet. cal. datas2; cum prioribus etiam schedas, quarum meminerant, cum posterioribus nullas, quanquam et illae schedarum faciebant mentionem, ad notam E usque. Id errore illic admisso an per iter infortunio accederit, haud dixerim. Caeterum illud rogo, Sublimitas Tua pro certo habeat, quo plura eorum, quae sciri poterunt, sciturus sum, eo me plura, quae heic et alibi agentur, resciturum. Dignitatis quanta habenda sit ratio, vel Venetus3 satis nos docet vel Anglus4, qui, ex quo huc venit, res tres magnas confecit. Regem5, pro quo cardinalis6 se a legatis salutari voluerat, ipsum convenit; allocutus est eum Anglico sermone adstante interprete. Cardinali Riceliaco excusavit se, quod eum visurus non esset, vetitus adire eum, qui domi suae legatis regum praeferri se postularet. Ita purgarunt se Angli suspicione, qua heic apud protestantes laborabant, quasi ad pontificem7 referrent gradum. Haec non eo dico, quod omnia eorum facta imitanda nobis putem, sed ne ea admittantur, quae nos in contemptum adducant; quo nihil esse puto rebus regum regnorumque nocentius.
Scripsi nuper8 neque monitum me publice de itu ad vos Sanctichaumontii9 neque eum ad me venisse, quod moris erat, neque me ad ipsum, quod quidam a me inique postulabant. Homo est, quantum intelligo, asper et protestantibus horum locorum invisus. An Germanicis futurus gratior, res docebit.
A cardinali Riceliaco, quandoquidem rex, qui nunc demum in Campaniam iter fecit, ita praecepit, audiri postulavi, simulatque Sublimitatis Tuae literas acceperam. Quod mihi tempus condicturus sit, nondum scio. Certe antequam hae literae abeant, id fieri res non patitur.
A fidis amicis scriptae circa finem Augusti nov. cal. ad Rhenum (?) literae nuntiant tandem Rhenum transiisse Gallos milites, invitos prope omnes ducibus cogentibus, nisi quod praetoria cohors caeteris melius fuit animata; tantus est famis metus. Est tamen ad hominum alimenta spes aliqua, partim e Gallia magnis
216
cum praesidiis partim amne Mosella, si Siercka et Trevirorum oppidum, quod speratur, recipi possint; pabuli vero equis sustentandis vix ulla.Inter landgravium10 et ducem Bernhardum11 priusquam inter se occurrerent, certamen aliquod de praelatione in honoribus oriturum videbatur, cui praeveniendo de suis tribunis unum landgravius Hockemum, ubi castra erant Gallica et Bernhardi, praemiserat. Galassius12, ubi jungendi duos excercitus nostrorum consilium ei innotuit, transiit Rhenum et ipse cum XVIII peditum, XII equitum millibus Francofurtum versus iter instituens visurusque, num medium se coituris possit interponere. Gallorum et ducis Bernhardi exercitus, eo tempore in peditatu VIII millia, X in equitatu habebat crescebatque novis accedentibus copiis, si cum langravio conjungere se posset facturus ad XXXV, ut ajunt, millia. Manheimum, quod nobis falsi nuntii eripuerant, clausum etiamnunc tenetur ut et Hanovia. Manheimum tria millia custodiunt, quorum majus est pretium quam loci ipsius. Rex Hungariae13 adhuc ex Heilbronna civitates pactis venabatur. Dux Lotharingus14 sparsis huc illuc copiis, ad quas et nobilitas et plebs magno studio accurrit, ipse circa Rambervillerium se tenet, adversus quem rex nobilitatem suam mittit, magnaque esset illis quoque in locis belli et gravis et diuturni exspectatio, nisi pulsis agrestibus etiam futuri anni messis desperaretur.
In Italia post captam Villattam, quae a Montisferratensi ditione modico amne dirimebatur, transiit Padum Crequiacus15, sub se habens, ut fama est, XII peditum, duo equitum millia, quibus Parmensis16 addit septem peditum millia, equites mille, Mantuanus17 quatuor peditum millia, quingentos equites; accedet aliquid a Mutinensi18. Sabaudus19 quoque aliquas contribuit copias, quanquam ductum belli hujus sibi a rege delatum recusavit. Veneti ut plus quam clam coeptis faveant, laboratur adhuc. Classis Hispanica his rebus intellectis omissis conatibus aliis militis nonnihil in Mediolanensem transposuit agrum, ubi nunc esse putantur XIV millia peditum, equitum duo.
Inter hos bellorum rumores non silent de pace fabulae. Cardinales tres, Spada20, Sacchetta21, Aldobrandinus22, ad tria mittuntur Christianae rei capita, imperatorem23, regem Hispaniae24, regem Galliae, pacis conciliatores Bavaro25 interim breves inducias inter eos, si qua potest, cudente.
Mareschallus Castilionaeus26, ut huc venit, statim ivit ad cardinalem. Bre-
217
zaeus27 illis in locis manet, speciem amicitiae apud Arausionensem principem28 retinens. At marchio Tavanius29, qui Arausionensis permissu a castris abscessit, Arausionensi adito sine Bressaei permissu, quicum male illi conveniebat, in Bastiliam datus est.Fuit apud me his diebus nobilis Florentinus30 satis gnarus rerum civilium et militarium, qui mihi dixit - nam e Brabantia veniebat - certo se ex Hispanis et Belgis intellexisse, si, quo tempore junxerunt se Gallicus et Batavicus exercitus, Galli in Picardiae proxima incubuissent, nihil ipsis obstare potuisse praeter Cameracum; adeo nuda erant omnia distractis huc illuc incerto, quo hostis incubiturus esset, viribus animisque periculo consternatis. Nemo Belgicarum rerum gnarus illum prospicere potuit, quem videmus exitum. Ita Deus nos pilas habet. Philippus Renardus Solmensis31 mortuus est. De bolo, quem ei Gallia objecerat, multum adhuc ei debetur, qua de re scripsit ad me mortui uxor32. De pace urget, quantum audio, et valde urget imperator33 pacta Iosephi34 Ratisbonensia. Cardinalis, quantum audio, manet in proposito neque de Pignerolo neque de fratris regii divortio35, cujus causa episcopus Montispelleri36 Romam iturit, quicquam concedere.
Nihil nunc quidem habeo amplius, Excellentissime Domine, nisi ut Sublimitatis Tuae res et valetudinem summo Rectori commendem.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 4/14 Septembris 1635.
Haec postquam scripseram, Bulionium37 vidi. Post multas excusationes et exaggerata regis onera, qui nomine centum et quinquaginta, reipsa non minus quam ducenta millia militum alat, de ducentis florenorum millibus Heufdio38 se satisfacturum dixit. Tamen perscriptum ei ne de hac quidem summa quicquam dedit. De reliquis millibus trecentis nihil ajebat in praesens posse fieri. Spem tamen faciebat, si Heufdius novum aliquod vectigal reperiret, inde solvi posse. Talia autem hoc tempore manentibus per Aquitaniam seditionibus39 repertu sunt difficilia. Ut reperta sint, antequam regi et consilio probentur, antequam parlamenti accedat auctoritas, annus abibit; et res erit incerta. Quare cum Heufdius
218
mihi trimestre solvere recuset, rogo, Spiringius40 et illud et quae misi itinerum impendia ut recipiam, efficiat et in posteram certi constituat aliquid, ut par esse possim sustinendis sumptibus, quos dignitas requirit. Ego enim quoscunque de meo potui nummos jam commovi.Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.