Illustrissime Domine,
Quomodo gratiora esse solent, quae exspectantur, ita heri mihi se earum avidissimo obtulere literae tuae datae 7/17 Augusti. Scio curandi vias non esse faciles ac propterea non miror, siquid non venerit; siquid autem venerit, lucro appono2.
Sane, ut ais, tarde hic omnia procedunt, majorque est sumtus, majus periculum, postquam tot tam pulchrae occasiones effluxere. Tamen Gallis gratias agamus, qui tandem evigilant. Valettae3 et Bernhardi4, illius cardinalis, hujus ducis, exercitus Rhenum transiere et fine Augusti Hochemi erant. Nosti, ut puto, locum Francofurtum inter et Rhenum. Miserat eo e tribunis unum suis landgravius5, qui hoc tempore admirandum constantiae praebet exemplum. Gallicus et Bernhardi exercitus habere scribitur ad VIII peditum, X equitum millia. Si landgravius, ut ibi putabatur, prope tantundem habeat, facilis collectu est ingens summa, cui non plane par Galassius6 - dicitur habere peditum XVIII, equitum XII millia - Rhenum et ipse transiit sperans intercedere se posse, ne landgravii exercitus cum Gallico coëat. Manet interim Heilbrunnae Hungariae rex7 et civitates pactionibus captat non male hactenus procedente artificio. Ducis Lotharingi8 adhuc in Lotharingia vires praepollent; praelium, ut puto, est fugiturus, ut Gallicam nobilitatem fatiget nec longae militiae suetam nec diuturnis sumtibus parem.
In Italia post captum tenue oppidum Villattam nihil actum didicimus; sed copiae dicuntur esse satis magnae, Gallorum XII peditum, duo equitum millia,
214
dimidium ejus a Parmensi9, paulo minus a Mantuano10. De Allobroge11 quid dicam? Infideli, ut Horatius olim scripsit, novis rebus12? Fedus signavit, ductum belli a rege Galliae13 delatum sibi, ut invidiosum apud Italiae principes, recusavit; copiarum submittit haud ita multum: uno verbo, sedet duabus sellis. Classis Hispanica in illo mari neque de insulis Stoechadibus neque de Provinciali ora cogitans amplius, quot potuit milites transposuit in proxima Mediolano, quo in agro Hispani nunc habere putantur XIV peditum, duo equitum millia satis ad bellum, nisi graves ibi per autumnum pluviae dirimant infestos.Captus hic est et in Bastiliam datus marchio Tavanius14, quod permissu quidem Arausionensis principis15, sed impermissu Bressaei16, huc venisset.
Nobilis Ethruscus17 rerum valde peritus, his diebus me adiit e Brabantia recens. Ajebat et Hispanorum et Belgarum relatu cognosse se, si, cum conjuncti sunt exercitus, potius in Atrebates iisque vicina incubuissent Galli, nullius oppidi tutandi spem fuisse, praeterquam Cameraci.
Video querelarum et accusationum mutuarum plena omnia. Ego et in hac re et in veteribus historiis observo, quam saepe in irritum cadant splendidi quamvis conatus divina eos potentia difflante, quae vim suam amat in modicis rebus ostendere. Tum vero licentia militaris tanta fuit, ut non Dei tantum, sed et hominum aequitatis non oblitorum animos posset avertere. Video mihi videre nunc triumphantes qui cum dissidentibus circa sacra societatem omnem, nimium forte indiscrete, improbare solent. Nemo erit, qui non se vatem putet. Sed multis sophisma imponit τὸ μὴ αἰτίου, ὡς αἰτίου18.
Ad haec minime necessaria me protraxit tecum velut praesente colloquendi voluptas. Spero te a castris jam reversum feliciter, ubi quid sit, quod qui inde adveniunt, huc nuntiant, de immunito loco ab hoste cis Rhenum supra ejus amnis divortium, discere aveo. Spero malum a Dunquercanis in piscatu acceptum non tantum esse, quantum his in locis dicitur. Rogo credas neminem esse, qui tibi, nobilissimo filio19 tuisque omnibus feliciora exoptet quam ego illud insuper unice exoptans, aliquid praestare ut possim vobis non ingratum.
Illustrissimae Dominationi Tuae omni
cultu et observantia addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 4/14 Septembris MDCXXXV.
215
Adres: Illustrissimo Domino D. Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 12/22 7bris Ao. 1635.