289
Nobilissime vir,
Gratissimae mihi fuerunt ut omnia abs te hactenus ita et literae2, quas decima Octobris ad me misisti hoc tantum dolenti, quod serius ad me Maguntiaci nunc agentem quam oportuerat, pervenerunt.
Verum est, quod scribis, me in hanc partem venisse, postquam inde abire bona fortuna coeperat. Respexit nos illa tamen, cum post Ratisbonae et Danubiwertae factum damnum3, nihil memorabile a Caesarianis, late agros tenentibus, gestum est, nisi quod post ignobilia oppidorum Suinfortum et urbs Wirtsburgum, quam Germani latine, ut festive ὀνοματοποιοῦσιν, Herbipolim vocant, sine arce in eorum venerunt potestatem, levia sane tantae victoriae praemia, cujus jam fructus Hanovia, Francofurtum, Maguntiacum, Augusta, Norimberga, Ulma aut malevolentium aut pavitantium rumoribus destinabantur. Haec prima est post res tam malas gratia, quae regi Christianissimo4 debetur, quod, dum ipse bellum non facit quidem, sed ostentat, ipsum illud ambiguum Caesarianorum consilia suspendit neque eos sinit ea facere, quae sine externo metu facturi fuerant.
Interim dies et imminens hyems magnis conatibus adversa dant spatium victis recolligendi animos, recolligendi vires. Non spernendas heic prope nos copias habet dux Bernhardus Wimariensis5. Bannerius6 non longe a Thuringia ducit venientem e Bohemia exercitum. Hanovienses quotidianis excursibus oppidum suum captivis implent. Ipse Hungariae rex7 Gallorum vicinitatem evitans Heilbrunae se tenet nec inde longe sub Gallassio8 pars copiarum major, ex quo Hispani cum auxiliis sub Hispano cardinali9 in Belgicos profecti fines, non modico metu Germaniam liberaverunt. Forcius10 et Bresaeus11 neque hostilia in Caesarianos coeptarunt neque Rhenum transierunt. Spes est impetraturos majora legatos, qui apud vos sunt a Germanico Foedere, et quidem prope diem, quando cunctationem, qualem experiuntur Batavici legati, res heic praecipites non ferunt. Pirnae proxime Dresdam colloquuntur Caesaris et Saxonis12 legati incerto exitu, nisi quod rerum periti, nisi spes armis aliunde magis affulgeat, pacem magis, si non omni Germaniae, certe Saxoni augurantur. Est autem periculosum tam male cohaerenti corpori omne dissolutionis initium, ut non suapte vi tantum, sed et exemplo nocens. Et qui nuper Francofurti fuit conventus13, quamquam specie concordiae discessit, introspicientibus tamen aperuit aemulatus et suspiciones et consiliorum diversa,
290
quae utinam ignota sint Caesarianis; sed nota sibi esse ostendunt, dum singulis ac praecipue civitatibus tentamenta adhibent non damnosae pacis, si pacem separent.Cancellarius14 vir ut prudentissimus, ita fortissimus, retinet quidem ut semper magnum animum, sed qui ut tot morbida sustentet, magnis auxiliis eget. Regi vestro eam manere mentem, ut a religionis controversiis causas foederum discernat, multis gaudendum est. Deus, cui haud dubie sincera ejus pietas cordi est, scelerata in ipsius salutem consilia in auctores vertat. Propinquam vobis esse aulam, ob id quoque laetus intelligo, quod de regis et lateri ipsius haerentium vita ac valetudine nuntios habebimus et certiores et recentiores.
Est heic regis legatus D. Fequierius15, vir armis consilioque egregius; exspectatur praeterea Lagrangius16: rerum Germanicarum periti ambo, calidior hic, ille prudentia ac comitate supra militem laudatus omnibus, quos novi, etiam illis, quorum rationes a vestris discrepant. Ego eorum amicitiam ut debeo, facio maximi.
V.A. Bignonio17 et officiosissimo Pelleterio18 multum debeo, quod, cujus praesentis commoda curarunt enixe, ejus etiam absentis memoriam colunt. Illis, Thuanae19, vestraeque domui omnia opto prosperrima. De Sancto-Stephanio20 jam intellexeram, ut et hoc, non optime ei antehac convenisse cum Charnassaeo21. De fratre regio22 docuit me, quae post tuas literas evenere, D. Fequierius. Ἀποϰαϱαδοϰοῦμεν, quorum usurus sit consiliis et quid facturus de matrimonio. Hic ipsius reditus, ut speramus, belli apud vos civilis in praesens semina, in posterum et spem omnem praeciderit.
Valete, amici omnes.
Maguntiaci, 30 Octobris novi Kalendarii 1634.
Gustavus Hornius23 multam regis Hungariae humanitatem expertus nunc Ingolstadii asservatur valde heic desideratus prudentibus, quibus mos plus ponere in duce quam in exercitu. Ego quo magis res Germaniae ac praecipue civitatum statum video, eo habeo certius salutis nihil esse absque regis aperta ad bellum societate aut ejusdem auctoritate ad pacem, non jam dico aequam, qualis haberi antehac potuit, sed neque nimis gravem, neque Europae periculosam.