Quas ad me, vir nobilissime, misisti XXV Aprilis literas2, eas cum optimi senis Cordesii literis3 Cramoisii4 manu accepi, cui, si quid praestare boni potero, id et ipsi et vobis deberi censebo.
Post Ratisbonae jacturam5 secuta est Danubiwerta6, post hanc praelium infelicissimum7 his rebus, duobus optimis exercitibus prostratis, ita ut omnium ferme judicium sit nisi viribus Galliae restitui res non posse. Et bene evenit, quod victores partim in Bohemiam, partim in Belgicos fines abiere. Nam si hanc in partem vis illa et terror incubuissent, conventus hac in urbe8 tamdiu tracti finis fuisset plane turbidus; nunc cum aliqua saltem concordiae9 specie discessum est resque permissa directori10 et manentibus heic adsessoribus.
Ego fratrem regium11 a multis deseri non miror satis intelligens, quam alienum sit a Gallicis animis suo periculo et regii sanguinis obtentu res agere Hispani12. Si tamen ille aliquid movet, habetis apud vos profugos Belgas principes, per quos vos ulciscamini.
In Batavis Breda adventu marchionis Aitonae13 exempta obsidio, in Flandriam terra marique in ........ ia tentamentum, Trajecti ad Mosam lubricus status, multum hebetant rerum diu prosperarum claritatem. Sed et ibi non minus quam heic remedium malis a vestra magnitudine opibusque sperabitur.
Adversus Lotharingum14 videmini mihi non multo aliter agere quam is, qui, cum trabe caput alterius percussisset, ei, sibi ut caveret, inclamabat. Post vim non deerit juris species.
284
Baugiaco15 successorem Hagae fama destinat Sancto-Stephanum16, cum antehac Charnacaeum credidissent plerique. A Salmasio de re vestiaria17 librum ubi habebimus, tecum censeo non inspiciendos nobis ejus argumenti alios; ita ille omnia cum pulvisculo solet corradere.
Uxor liberique nostri pro sui memoria gratias vobis agunt prosperaque domui vestrae precantur omnia. Baronem Skyttum18 vobis iterum commendo.
Francofurti ad Maenum.
XI/XXI Sept. MDCXXXIV.
T. Nob. addictissimus
H. Grotius.
Adres: A monsieur Monsieur Jaques du Puy, à la maison de monsieur de Tou A Paris.