Excellentissime Domine,
Scripturus stato tempore Sublimitati Tuae literas ejus Haga ad me missas accipio veteres, ut nunc curandi eas ratio tarda et incerta est; sunt enim scriptae XIX Maji. Meas quoque multas - scripsi enim crebro nec una via - video nondum perlatas.
In iis inter alia significaveram perfunctum me jam apud regem2 gratulatione de victoria nobili in silva Arduenna3 eique simul commendata a me negotia,
40
quorum mihi cura erat credita. Post uberes hac de re literas postremae meae, quas scripsi ante dies hos septem4, fuere de significato a me periculo transeundi ab hoste Rheni et iis, quae de pecuniae negotio minor Butillerius5 Bulioniusque6 perplexa atque indefinita responderant.Post id interpellatus ab Heufdio7 Bulionius de ducentis millibus tam diu totiesque promissis ne chartam quidem delegatoriam, ut facturum se dixerat, dedit, sed daturum se dixit neque ex iis, quae nunc parata sunt, edictis nummariis, sed ex aliis postea secuturis. Cum ea res tam liquido debita confessaque trahatur per tot tricas, quid de caetero nobis sperandum sit, non video; neque tamen urgere unquam desinam. Instabo et in hoc, ut quamprimum legatus8 a rege in Saxoniam eat.
Ex Belgicis partibus raros habemus nuntios, mari ferme nec admodum recentes. Nam terra inde huc nondum tenentur a nostris itinera. Militis unius, qui forte ad oppidum Capellam ex iis locis, ubi res geruntur, pervenit, relatu creditur hic cardinalis Hispanus9 clade accepta, dum Pons Wingae defenditur, Lovanium cum multo milite se contulisse secutisque eum regis et Batavorum exercitibus post eruptionem improsperam teneri undique inclusus. Publicam ob haec laetitiam imminuit Gallasius10 eo, quo Ryngravius11 praemonuerat, loco, id est, ad Philipsburgum transgressus Rhenum scaphis, quem ponte facto secutae majores copiae Spira castellisque captis terrorem late sparserunt. Fama heic est esse cum eo XXX admodum millia, gravia futura cisrhenanis partibus, nisi a Condaeo12 ac Lafortio13 subveniant justae copiae, quod futurum heic ajunt. Ne ipsi quidem Gallasio destinatum creditur aliquid, quod morari eum possit, aggredi, sed quam poterit celerrime aegris Brabantiae rebus succurrere.
Post edictum illud, quod misi nuper de causis belli14, alterum a parlamento probatum prodiit15, in quo rex loquitur ipse et Belgas ad libertatem aperte vocat, sed adscriptis legibus quibusdam, quae suspicionem aliquam injicere possunt Belgarum animis. Hactenus nulla civitas ab Hispano16 sponte defecit.
Abjecta a Saxone17 pacis consilia in vulgus jacitur; clam mussitantur contraria, et eo magis accedunt, quae e Germania huc scribuntur. In Lotharingico fine captum ab Halerio, regio duce18, Castellum Spisembergum; edictoque regis jubentur nobiles Lotharingi relictis patriae sedibus ire in Galliae loca interiora, quae singulis praescribentur renovato post multa saecula veteri deportatorum populorum exemplo, ut ad cavendas coitiones utili ita duram egestatem multis
41
imposituro, quibus ex terrae magis fructibus et domestica parsimonia quam ex pecunia vita suppetebat.Interim ad sua quoque collatione res regni juvandas collecti huc triginta ferme episcopi arreptaque occasio consulendi eos regis nomine designato magis quam expresso regii fratris19 negotio, an valeant legitimaque sint conjugia inita a principibus sanguinis jus sibi ad successionem in regnum vindicantibus, proximis maxime speratisque haeredibus non sine consensu modo regnum tenentis, sed et contra ejus voluntatem et interdictum. Hoc ipsum, quod ea res in consultationem mittitur, et dilecti jam ad praeparandam disquisitionem ii, quibus maxima cum cardinali20 amicitia est, dubitare neminem sinunt futurum responsum rebus praesentibus congruens. Et haec quidem in hac urbe, unde non longe aula utraque, regis ad Fontem Bellaqueum sed ventura ad aedem Germani, cardinalis ad Ruellam.
Caeterum in illis Galliae locis, ubi populus milite validior, insurgunt questus de oneribus supra onera crescentibus renascente Burdegalae seditione21 aliisque orientibus novis Narbone, Condomi, Mausaci. Ad plebis insaniam accessit Tolosae, quae plena hominum urbs est parlamenti quoque auctoritas nova tributa vetantis exigi, quae pernitiosi quanquam exempli facile tolerantur a multis, aut per invidiam in regentes, aut per miserationem plebis oppressae non tam iis, quae regni necessitas exigit quam publicanorum et aliarum id genus hirudinum vexationibus.
Ad haec mala et aliud malum, non repente quidem sed sensim noxium, superstitio gliscit eo progressa, ut libri duo editi sint, alter22 preces omnes etiam illam Christianis omnibus solennem in Mariam vertens, alter omnem damnationis divinae metum illis adimens, qui Carmelitarum eponnide, quod scapulare vocant, induti ab hac vita exibunt. Eos libros cum Sorbona carbone nigro notare vellet missus a consilio regis apparitor intercessit.
Amicitiae cum Bavaro23 minor hic minorque spes, quod novo affinitatis vinculo innecti Caesari24 credatur.
Ex Guinea in Bataviam marcae auri bis mille et centum adferuntur. E Brasilia sacchari plurimum et nuntius ad promontorium Augustini castella Lusitanorum duo, Reale et Nazaretas, arcta Batavorum obsidione premi.
Edicti posterioris regii ad Belgas maxime pertinentis mitto latinam interpretationem, si forte per Germaniam usui esse possit. Mirantur Batavorum nonnulli, quod non ex Picardia in Atrebates, Hannonios, Cameracenses bellum inferatur.
Deus omnia haec ad publicum bonum dirigat idemque, Excellentissime Domine, Sublimitatem Tuam sospitet.
Sublimitatis Tuae devotissimus cultor
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Iunii novi cal. 1635.
42
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.
In dorso: Praes. Kalbe 28 Julii 1635.