eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    11

    2135. 1635 juni 6. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Sollicitos nos diu habuere adversae tempestates, quae maximum cancellarium2 mari jactarunt. Tandem et advectum ad vos et pro meritis acceptum quo oportet gaudio didicimus.

    Quo tardius princeps Arausionensis3 se exercitumque molitus est, eo major injuncta fuit Gallis necessitas agendi aperte bellumque indicendi primum per fecialem4 Bruxellae die Maji XIX novi calend., projecta, quando ad cardinalem Hispanum5 aditus non dabatur, charta in viam publicam similique alia in ipso Belgarum fine depacta; deinde et gerendi captis quidem post Marcam in Famina Orcimontio et Rupeforti, praelio autem commisso Maii6 die XX Castilionaeum7 inter et Thomam principem8 adeo felice Gallis, ut ipsorum 50, ut ajunt, hostium 6 mille ceciderint, capta sint signa 60, 17 machinae, multi viri et quidem praenobiles.9. Laudatur multum non fortitudo tantum, sed et prudentia Castilionaei, qui simulata oppugnatione hostilis valli et, quasi impares essent, facto recessu erumpentem hostem ita duabus ex partibus implicuit, ut eques quidem statim neque multo post pedes cesserit.

    In Lotharingia crebrae Lafortii10 cum hostibus pugnae Marte, ut fit, vario; sed maxime nobilitantur quae 22 et 23 Maji felices ipsi fuere hostium caesis ferme sexcentis. Lafortius retro acto trans pontem Brissacensem Lotharingo11 Betfurtum obsidet.

    Burdegalae seditio12 resedit13. Rex14 in prioris illius victoriae publicatione adjecit bellum a se Hispano15 indictum. Vocavit et ad arma vassallos valvasoresque tuendum ad regnum, si eo alibi occupatis regis exercitibus pars hostium imcumberet. Nunc exspectatur edictum regis16, quo proposuit suam pro libertate Belgarum curam testari. Inde et ex iis, quae in posterum gerentur, certior erit posthac futuri conjectura. Regem ipsum ad Castellum Thidrici reliqui et valentem et laetum his successibus. Cardinalem17 minus quam optandum est prospera utentem

    12

    valetudine; cui juvandae venam pedis secari sibi jusserat ne sic quidem omni malo liberatus.

    Deus maximo cancellario reliquum iter felix largiatur celeremque adventum in eas partes, quibus ipsius praesentia his praesertim temporibus et fluctuantibus circa pacem Pirnensem18 consiliis maxime est necessaria. Saxonem19 auditis his Galliae molitionibus destiturum a pacis cogitatione idque ab ipso sub ea conditione promissum regi aula haec credi vult aliis dubitantibus.

    Det deus optima teque, Illustrissime Domine, cum omni familia florentem servet.

    Lutetiae, 6 Iunii novi Cal. anni MDCXXXV.

     

    Literae ad maximum cancellarium et aliorum et meae ad ipsum, ububi erit, permittantur rogo.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 6/16 Iunij A.o 1635.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388 a, Ep. 9. Gedrukt Epist., p. 152.
    2 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - Frederik Hendrik.
    4 - Vgl. V no. 2110, p. 492 en n. 10 aldaar.
    5 - Don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    6 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk: Martij.
    7 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon; zie over hem V no. 2100, p. 476 n. 4.
    8 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano; voor het relaas van de Franse overwinning vgl. no. 2132, p. 4.
    9 - O.a. Emmanuel Pimentel, graaf van Feria, en de bastaard don Carlos; zie no. 2133, p. 8 en n. 4 aldaar.
    10 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force; vgl. no. 2132, p. 4.
    11 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    12 - Vgl. V no. 2118, p. 502.
    13 - Deze drie woorden besluiten in de copie te Uppsala het postscriptum.
    14 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    15 - Philips IV van Spanje. Voor het edict zie p. 15 n. 10.
    16 - Hs. Parijs, Arch. des Aff. étr. Pays-Bas, tome XI 1635/6. Bibl. imp. Fonds Brienne 351, f. 37. Mercure Franç., XX, p. 933; Knuttel, Pamfl., no. 4357; Aitzema, Saken van Staet en Oorlogh II, p. 206 vv.
    17 - De Richelieu.
    18 - Vgl. no. 2131, p. 3 n. 8.
    19 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.