Mi frater,
Ab aula reversus sum, ubi regem2 vidi laetum victoriis duabus, altera in Arduennae saltibus pacta cum sex millium hostilium strage Castilionaeo et Bressaeo ducibus3, altera in Lotharingia caesis Croatis ferme mille a Lafortio4. Magna initia novi belli, quod fecialis a rege missus5, cum ad cardinalis Hispani6 colloquium non admitteretur, charta apposita defixo a se in via publica stipiti comminatus est. Indicendum autem dicitur amplius editione publica edicti regii Belgas ad libertatem vocantes. Magnas hinc spes concipient Suedia, Germania et Batavi.
De Saxone7, pacem ne seorsim et haud dubie melioribus nunc quam ante conditionibus facturus sit, an cum sociis belli spes persecuturus, haeremus incerti. De induciis Suedos et Polonos inter repetitum ex intervallo negotium, quem sit habiturum exitum, varii varie sentiunt.
Rogo te primum, ut negotium cum Rotterodamensibus8 quantum potes urgeas. Multas enim causas id expetendi habeo; deinde cures libros omnes meos et chartas sive apud vos sunt, sive apud Brasserum9, sive apud amicos alios, quamprimum mitti Rotomagum ad Treselium10, ut horas a negotiis vacantes aliquo cum usu et meo et publico transigam.
Sacra mea11 nondum accepi. De Petri studiis12, animo, viribus a vobis edoceri
4
consilioque instrui exspecto. Matri13 valetudinem mitiorem, patri14 constantem, tibi uxorique tuae15 liberis16 et amicis omnia opto secundissima.Lutetiae, 5 Iunii 1635.
Familiae nostrae δείγματα valde exspecto17. Nam et in carruca et in vasis mensariis utenda sunt. Haec ubi scripseram et illa ipsa δείγματα et literas accepi tuas18. Gratias vobis omnibus habeo pro honore habito excellenti viro optimeque de me merito19, et pro officiis in me praestitis, etiam pro libris meis tam provide distributis. Ego qui mihi destinata sunt exemplaria etiamnum exspecto. Cornelia20 recuperat valetudinem et jam prodire incipit. Diderico21 spero recte esse. De Petro quod jam scripsi repeto22. Mireveldio23, quod amice semper mei meminit benignisque me coloribus pingit, habeo gratias eumque nec minus D. Basium24 et alios resaluto.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.