Venit huc ante dies aliquot minor Butillerius2, ad quem quotidie misi, nec semel sed saepius. Saepe domo exierat, saepe negotiis distinebatur. Etiam condic-
27
tam ad horam cum venissem, dicebatur ad regem3 profectus, qui Monticellas jam venerat. Reversus huc cum iterum tempus condixisset, excusavit res subito enatas. Tandem cum Ruellas venisset cardinalis4 non optime valens et eo ipse etiam se contulisset, secutus eum sum tum vero me urgente, cum tricari nequiret amplius, admisit me.Commodum cum Bulionio5 eum reperi, locutus sum utrique de omnibus negotiis quae regi patrique Butillerio6 commendaveram et cardinali, de quingentis millibus maxime.
Literas ab Sublimitate Tua binas recte datas sibi fatebatur, promissum disertum non agnoscebat, tantum dixisse se regis nomine facturum regem, quicquid res ejus ferrent, ut Sublimitas Tua causas querendi non haberet. Bulionius, ut pecuniae parcus est, adferre magna regni onera, tamen se Heufdio7 de ducentis millibus satisfacturum delegatis ipsi novorum edictorum redemtoribus. Butillerius saepe perseverans in negatione fidei suae obligatae Feuquerium8 ajebat sibi testatum verum esse, cum Heilbronense fedus pangeretur9, ipsum de hac pecunia Feuquerium regis suamque fidem interposuisse. Itaque rem ut justam commendabat Bulionio. Ego quoque causas adferebam non leves, cur sine longiore mora desideriis Sublimitatis Tuae satisfieri ex usu esset regis ipsius. Responsum aliud a Bulionio non extuli quam visurum, quid ferrent regni res.
Praelegi deinde illis, quia ad cardinalem ob dolores aditus non erat, Ringravii Ottonis10 literas, quibus significabat auxiliares copias ex partibus ad Albim frustra ad Moenum exspectari retentatas incerto Saxonicae pacis11. Addidi ex Batavis literas de induciis Lunemburgici12. Rogabam, ut petierat Ringravius, Feuquerio, qui retro nunc a Lafortio13 digressus Rheno propiora rediit, mitterentur quamprimum milites ad supplendum eum, qui promissus esset numerum xii millium, quorum nunc pars altera, neque ea integra, sub ejus ductu reperiretur. Dicebant constitutum regi mittere eo, supra quam pollicitus esset, ad xvii millia. Rogavi, ut facta verbis responderent et celeritas auxilii rebus urgentibus, quando rex Hungariae14 cum magna vi copiarum, ni in tempore trans Rhenum ipsi iretur obviam, quod nisi aucto nostrorum exercitu fieri nequiret, paraturus esset transferre bellum in ripam cisrhenanam magno et amicorum communium et Galliae ipsius periculo; qua de re monuerat me etiam Solmensis15, cujus itidem ut ratio haberetur in praestanda liberalitate regis annua, ita ut ipse a me postulaverat, rogavi. Dixerunt inter ea, quae rex erogari vellet, etiam ipsius honorarium esse perscriptum.
28
Postea ex Batavicis literis satis recentibus16 eos edocui post conjunctos exercitus Batavicum Gallicumque cardinalem Hispanum17 munimentis se continere inter Getam Demeramque amnes cum peditum duodecim, equitum sex millibus. Eum numerum augeri undique ex oppidis educto milite vetere in ejusque locum ad custodiam oppidorum submissis aliis ex novo delectu. Ea fore impedimento quominus recto itinere in Brabantiam nostri pervaderent; quod si supra Getam iter caperetur tridui, in eo dispendium fore et eundum per loca sterilitate vasta. Animos crescere hostibus, quod ex Picardia, qua parte nudi satis Belgarum fines, bellum non ingrueret. Coqui in Batavis panem ad usque centies quinquagies mille pondo pro Batavico exercitu, pro Gallico ad bis centies quinquagies mille, penetrandi longe hostilis soli meditamenta.
De novo praelio faeliciter pugnato rumorem heic sparserant Espinoji18 literae; sed eum languescere video nec a regiis ministris affirmabatur.
Inter hos armorum paratus non desinitur et de pace agi. Certo comperi jam a rege Hispano19 ad conventum super ea re habendum loco, quem pontifex20 indixerit, nominatos comitem de Ognate21 eumque, qui confessionarius reginae Hungariae22 fuit, et alium quendam23. Regem Galliae, cui id a pontificis nuntiis24 indicatum, non recusare, quominus conveniatur, non tam, ut Venetus aliique judicant, cupiditate pacis adeo blandientibus per Belgicam successibus quam ne apud exteros subditosque invidia laboret pacis dispretae. Palam dicit rex nullas se admissurum pacis conditiones, quibus non sociis omnibus abunde caveatur.
Dum haec scribo, prodit regis edictum de causis belli in Hispanum, quod mitto25. Mitto et de victoria apud Arduennam26 literas, quales rex ad duces suos in Germaniam misit. Addidi et eas, quas rex ad duces itidem suos pro Ringravio scripsit, quae ipsum frui possessis volunt, ipsius quidem in Galliam commemorata fide, at donationum Suedicarum dissimulata mentione. Non indignae item, quae legantur imperatoris27 ad principes Italos literae graviter sugillantes regis Galliae fidem in negotio Vallis Telinae. Galli facile se ab hac culpa purgare arbitrantur laesis ab Hispano jam pridem illis pactionibus, cum ne rogatis quidem aut Rhaetis, quorum ibi jus summum est, aut ipsis Vallis Telinae habitatoribus, quod pacta volebant, traduxit illac exercitum; neque minus incusandis parum curatae fidei Vallis Telinatibus non soluta pecunia annua, qua libertatem jussi erant redimere.
29
Tam ex edicto regis typis edito quam ex illa de victoria apud Arduenam epistola apparet, imperatori bellum minime indictum neque eum pro hoste etiamnunc haberi. Dicitur rex Hispaniae factum suorum in capiendo detinendoque Trevirensi28 improbare. Sed ut maxime ea causa subducatur, restant aliae satis multae, quae edicto continentur, ad circumdandam juris speciem armis per Brabantiam faeliciter se promoventibus. Iam nunc nuntiatur minora oppida, Diesta, Tielemontium, aliaque teneri a nostris, e Bruxella Machliniaque late fieri fugam, timeri Antverpiae.
Imminutam tempestatum incursu Hispani Italicam classem satis constat; amissarum navium numerus varie refertur. Et sunt, qui non longe a Toulono, portu Provinciae, post acceptum id damnum spectatam classem ajunt non sine orae ejus metu. Nihil tamen etiamnunc hostile aut mari illic aut terra actum Pigneroli adhuc haerente Crequiaco29.
Super Colmariensi negotio dixit cardinalis Insulano30 potestatem paciscendi datam non fuisse; regem tamen facturum, ne Colmarienses imploratae tutelae suae poeniteret.
Arnautius31, Philipsburgi infaelix custos, elapsus hostium manus huc venit ultroque in Bastiliam se conjecit paratus causam dicere; jamque scriptum sparsit Germanos, qui ibi fuere, proditionis faciens reos. Fiduciamne tantam ex innocentia, an ex auctoritate faventis sibi patris Iosephi32 conceperit, dies nos docebit.
Felicem Sublimitatis Tuae in ista loca adventum quamprimum intelligere desideramus Deumque precamur, Excellentissime Domine, ut Sublimitati Tuae favens adsit.
Lutetiae, 15 Iunii 1635.
Ex variis narrationibus de praelio in Arduenna unam mitto33, quae a viro istarum rerum perito profecta mihi videtur et legi digna. Residentem Caesareum34 abire parantem manere hic voluit cardinalis.
Sublimitati Tuae devotissimus
H. Grotius.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.