Excellentissime Domine,
Regis2 copiae cum novis dilectibus tum evocatu nobilitatis feuda possidentis etiam ex transligerinis partibus auctae jam putantur ad XX peditum, VI aut VII equitum millia, quibus nunc S. Michaëlis coenobium premens eo in potestatem redacto ducem Carolum3 sperat se Lotharingia posse expellere, sive impetu facto in castra Rambervilleriana, quod multi difficillimum judicant, sive praecidendo ipsi commeatus, ipse Picardiam aliaque loca plena congestu frugum prope se habens ad exercitus sui alimenta. Ea res, puto, et quod retro cesserat landgravius4, qui eum traxerat, Gallasio5 causam dedit ponte ad Wormatiam transito redire ad
252
ripam cisrhenanam. Insecutus eum est Valettae6 exercitus non dissimulantibus Gallis, cum Germani ipsi transrhenana deserant, se quoque eorum omissa cura arma vertere ad partes suis rebus viciniores. Inter Rhenum ac Mosellam ad vicum quem Galli, nescio an corrupto, ut solent, vocabulo Hautrementum vocant, carpsere Galli postremum Gallasii agmen. Id quater mille equitibus additis draconariis quibusdam constitisse et concisum omne aut disjectum vulgant monumentumque victoriae tredecim machinas teneri. Ea res animos plebis nonnihil hic consternatos nuntiatis ad Ambianum perque omnem Picardiam vicorum incendiis, quae Croati faciunt, nonnihil restituit. Rerum prudentiores desertis non minus a duce Bernhardo7 quam a Valetta omnibus iis, quae Rhenus a nobis dividit, metuunt, ut iis, qui Gustaviburgum quique Hanoviam custodiunt, satis sit animi ad sustentandum. Ne Franquendalia quidem concussa Manhemii exemplo duratura putatur constantia, ubi intellexerit sociorum vires ad Treviros aut Lotharingiam abductas. In illas enim regiones omnia arma et consilia sua conferunt Galli; credo, ut possessione ibi confirmata eo magis pacem conficiant suo ex usu. Pacem enim ab illis expeti non multorum tantum sermonibus et exspectato Neoburgici8 huc adventu, nisi forte jam advenit, sed latet, sed et plurimis argumentis cognoscitur.Primum in Valle Telina constitit bellum in Tirolensem agrum sua arma proferre nolentibus Rhaetis antiquorum foederum reverentia. Sabaudus9, ne se moveat, ait pro XXX millibus militum, quorum spes erat facta, vix XII exhiberi, ad mutandas totius Italiae res imparem numerum. Nec desinit legatus Caesaris10 obire principes, ut eos a Gallica societate avertat pertracto et pontifice11, ut Parmensi12, vasallo quippe suo, quiescendi auctor esset.
Ivit quidem in Picardiam Castilionaeus13 dux Chaunio14 melior, sed ne is quidem copias habet, quibus magni aliquid possit aggredi.
Nova onera imponere plebi vix audent qui rebus praesunt nondum plene sedatis per Aquitaniam seditionibus15, facili inde contagio.
Iam vero ex duabus insulis Margaritae et Honorati classis Hispanica augescens indies captis quibusdam navibus Gallos omnes maritimam tenentes oram, dum metuunt labem Italici Turcicique commercii, impellit ad pacis vota; sicut nunc in Batavis plebs tanto in praesens piscatus damno ac formidine in posterum fit belli impatiens. Hyems haec tota, ni fallor, magis arcanis de pace colloquiis quam bello transigetur, nam neque nobilitas suo sumtu evocata diu par erit tantis impendiis neque Gallorum corpora hyberni caeli injurias pati didicerunt; et regis ipsius valetudo non urbibus tantum sed et regionibus totis tum suo merito, tum quia sub ipso Galliam regentium eam salvam esse interest, antehabenda non erit extra periculum per vitam castrensem. Ego vero, si mihi liceat de re obscura judicium promere, non credo malle Gallos absque sociis seorsim quam cum sociis pacem facere, sed id timeo, ne illi arcanis colloquiis pontifice usi conciliatore rem ita parent, ut quae
253
ipsi suo ex commodo constituerint, ea alii etiam suo damno cogantur sequi, ut tempore Mausoniensis foederis16 Mantuanus17 et Rhaeti. Nemausi nuper iesuita18 eo pervenit audaciae, ut diceret sicut olim Davidem paganorum, ita regem nunc haereticorum foederibus uti, utrunque eodem animo, ut a vera religione alienos ipsa societate everterent.Veneti adhuc spectatores tantum agunt et quem Caesarianorum19 copiae ex Tirolensi agro in Mediolanensem sibi transitum ipsorum per fines postulant, quantum audio, nec concessuri sunt20 nec prohibituri.
Regem Hungariae21 in morbum, quem exierat, recidisse heic qui volunt, facile credunt. Et jam rumores aulici regem Poloniae22 Imperio Germanico, sororem23 ejusdem duci Aurelianensi24 uxorem destinant.
Qui res pro Gallia Viennae agit25, ut quidem inde perscribi video, pacis conditiones has proponit, ut Galli Pignerolum retineant, Mantuano liceat externis se praesidiis munire, sociis ipsorum ne noceatur. Haec si obtineantur, spem facit Lotharingiae non quidem Carolo duci de Gallia pessime merito, sed fratri ejus Francisco26 reddendae. Indidem scribitur Bavarum27 copias suas sub imperium dedisse Hungariae regis.
Ab iis, qui regi adsunt, scribitur S. Michaëlis monasterium pertinacius quam loci ratio ferebat defensum, sed jam exterioribus munimentis detractis ad muros perductam oppugnationem. Itaque nihil aliud quam deditionem in diem 3 aut 4 Octobris novi calendarii sperari. Ex iisdem literis discimus non sine Gallorum etiam primorum damno abiisse illud cum Gallasio certamen, et video esse qui dubitent, utra ex parte major accepta sit jactura.
Literas Sublimitatis Tuae et landgravii marescallus Castilionaeus heic demum accepit, itaque mihi has commendavit illis respondentes.
Deus, Excellentissime Domine, res et Sublimitatis Tuae et publicas regni ac sociorum sospitet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Octobris novi Cal. 1635.
Clerus a rege pecuniam postulatus contra durissima in protestantes28, in ipsum regem regnumque iniquissima et moribus hucusque servatis dissentanea
254
postulare non veretur. Inter alia quod nuper de conjugio Lotharingae29 responderat, id valere non vult, nisi idem pontifici videatur; miseret me regum, qui volentes serviunt et tot alieni dominatus suis magnis impensis satellites alunt.Adjunxi his quae de Rhaeticis non spernenda ad me scripsit Sprecherus30.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.