141
Illustrissime Domine,
Heri sub idem ferme tempus literas abs te accepi binas, alteras 16 alteras 21 Iulii datas, gaudeoque apertam nobis iterum viam commutandi ea, quae videmus audimusque. Quas antehac scripsisti, tum 18 Iunii tum 9 Iulii recte ad me pervenerunt iisque sine mora a me responsum est2. Spero meae literae non infeliciores tuis fuerint. Pro chartis, quas una cum literis misisti, gratias ago.
Pacta Saxonica3 jam videram sermone Germanico, sane qualia dicis. Et tamen Argentoratum metu armorum hostilium et taedio Gallicae praeter ingenium cunctationis jam eo pervenerat, ut huc scriberet, si non aliunde spes affulgeret major, boni consulturum regem, si ipsi rebus suis vel illa eadem vel aliquantum ad res suas aptata pace prospicerent. Eo intellecto rex4 et properare copias jussit sub Valetta cardinali5 et misit rerum peritos, qui et illam et civitates alias confirmarent, et Colmariae illico perscripsit aequae tutelae conditiones, quas ea per tres menses frustra exspectaverat. Ita ex ipsis malis interdum est aliquid lucri. Hohenloiorum etiam nonnulli6 amplexi sunt illa pacta. Ego non dubito, quin praeter ea, quae publice nota sunt, ut fieri solet occultiora alia sint, Saxoni forte ad tempus adblandientia, caeterum exitiosa Germaniae protestantiumque rebus, quanquam nequid desit ad implendam fabulam, pontifici7 Romae legatum Caesaris8 objurganti ob concessas conditiones tam aequas haereticis responsum est, quae temporum necessitas expressisset, ita tamen ut perpetua non essent data.
Manet heic residens Caesareus9 multumque cum eo agitur et scribitur Vienna laborare pontificis nuntium10 ad constituendas cum Gallo inducias, per Germaniam scilicet. Nam per Belgicam quae spes sit tam elatis Hispanorum animis, postquam non tantum duorum exercituum minas elusere, sed super amissa pulcherrimum Batavici imperii munimentum Gravewartam - id enim post tuas literas e Zelandia nuntiatur11 - suae potestatis fecerunt. Vidi eam cujus meministi mutuam a Bruxella belli indictionem; quid dicam de Hispano cardinali12?
Φυσᾷ γὰϱ οὐ σμιϰϱοῖσιν αὐλίσϰοις ἔτι13.142
Vidi et responsum14 ad id, quod prius regis nomine exierat, acerbum satis, in quod contribuisse operam suam dicitur vir non ineruditus15, qui apud reginam est matrem16, quantum apparet.
Oblitusque suorum, obliviscendus et illis17.Qui rerum Belgaricum non ignari sunt ita existimant non alibi utilius potuisse occupari vires Gallicas quam in locis hostium Galliae proximis; quod diu speratum a Batavis sero admodum ita nuper coeptatum est in agro Cameracensi, ut abstinere satius fuerit. Ita exiguae fuerunt copiae omnisque conatus nil nisi perfunctorius. Et tamen, ni fallor, ad illa saniora consilia ipsa necessitas rem reducet. Gallorum naves jam aliquot in Sanctonico sunt Oceano aut longius etiam secuturis, ut dicitur, aliquibus Batavicarum in spem Hispanicae praedae terra aut mari. Britannia, ita ut dicis, jura pacis servat, forte tamen non defutura occasioni, si fortunas partis alterius inclinatas viderit. Amicitiae spem facit legatus18, cujus jam supellex huc pervenit. Et dicitur ea res Bavaro19 injecisse metum. Ita certe Vienna scribitur.
Suediae Poloniaeque res ad longiores inducias ire20 etiam haec aula ex legati sui21 significatu judicat. Id si erit et Gallia quibus oportet animis ac viribus aderit sociis, mirum, ni brevi Saxo pro pace mutatum sibi hostem sensurus sit. Crescit Valettae, cui se dux Bernhardus22 junxit, exercitus ejusque metu tum Bipontini oppidi soluta est obsidio tum deserta Caesaris Lautera, tanti sanguinis pretium. Ipse Galassius23, quem sequi Waertius24 dicitur, Wormatiam vim omnem contulit, inde Maguntiaci non tam oppido, quod defendi non potest, quam castello imminens. Lafortius25 apud Spinale exiguas habet copias in augmenta Valettani exercitus imminutas. Pro viribus illi est non minus et ipse attritus Lotharingus26 praeliis et iis incommodis, quae agrorum vastitiem consequi solent.
Magna est in fama Rohanius27, qui 3 Iulii ad Matzium Caesarianos novo praelio vicit. Conqueruntur illi comitem Serbellonum28 - is XXV m. peditum, equitum tria29 habebat secum - non in tempore subvenisse sibi laborantibus. Vicissim Hispani Caesarianos, quod rem in praelii aleam deducere festinaverint, accusant. Itaque ipsi prudentiores in se adventantis ad Berbennum Rohanii impetum non exspectarunt; sed XII Iulii ad castra se recipientes, quae apud
143
Fontani habebant munimentum, illa quoque ut parum tuta incenderunt. Liberatus ab his Rohanius, postquam in Valle Telina quae ad ejus tutelam erant necessaria curaverat, in comitatum abiit Bormii et apud Aquas Calidas repertos CC Caesarianorum die Iulii 19 ita omnes aut occidit aut cepit, ut vix XIV elapsi in Vallem Monasterii, ubi ceterae erant copiae, nuntium attulerint pavorisque tantum, ut ibi quoque incensis castris perfugium sibi in aliud munimentum novum S. Mariae - id prope illam Vallem est Monasterii dictam -, quo se retro tulerant non ausi servare, inde quoque, id est omni Rhaetica jurisdictione, excesserint. Trepidatur multum a rusticis in Tirolano agro, qui non satis praesidii reperientes in bis mille quingentis Caesarianorum, qui ibi sunt, mulitibus, pacem a Rohanio quibus possunt redimunt legibus.De Lotharingia audio a pontificis nuntiis30 has ferri conditiones, ut ducatus Barrensis, vetus Galliae feudum, regi cedat, caetera reddantur duci, sed detractis munitionibus. Ego et regi et cardinali31 plus esse animi reor, quam ut accessionem tam opportunam Galliae de manibus velint emittere.
Non abeunt a meis cogitationibus quae posteriores tuae habent literae de bello tam magnifice indicto, gesto tam tenuiter. At si centuriones et tribunos, qui inde veniunt, audias, omnes principem Arausionensem32 incusant, cui ego, ut ingenio et rerum usu sapit, satis arbitror constare consilii sui rationes.
Rex Chantiliaci agit satis recte valens et ad omnia regni pericula partim feudorum possessores ex lege veteri, partim voluntarios nobiles ad dilectum vocat.
Dominum cancellarium33 in magno esse rerum salo satis credo. Utinam in hac aula labores ejus pro merito sublevarentur.
Literas accepi Memphide sive Cairo34, e quibus disco Basilium, imperatorem Abyssinorum35, contra dissidia et bella, quae cum romanis sacris Iesuitae eo intulerant, consuluisse regno publicata lege, ut omnes externi romana sacra sectantes intra 10 dies abscederent, Abyssini autem ad avitos mores redirent. Est hic quidam, qui se principem dicit Aethiopiae romanam religionem profitens36. Colitur a monachis et faeminis, rex eum ad se admitti noluit. Ex iisdem literis disco Christianos pontifici non parentes, Graecos nimirum et Aegyptios, graviter inter se dissidere ob quaestiones de naturis Christi earumque proprietatibus, plane ut in occidente protestantes. Ita ubique similia peccantur.
Deus distractam Ecclesiam recolligat idemque te, Illustrissime Domine, cum domo tua servet florentem.
Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, IX Augusti novi Cal. MDCXXXV.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
144
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Ao. 1635 M. Aug. Reddeb. me absente in castris Auriacis M. Augusto.