Nobilis et magnifice domine legate,
Venit ad me his diebus filius tuus2 et litteras3 attulit, quibus non solum discursus cum rege4 et cardinale5, sed et statum eorum locorum abunde percipio. Postea quatuor simul abs te literae sunt redditae eadem uberius explicantes. Ea valde mihi grata est diligentia et non minus habeo accuratum iudicium tuum in cunctis quod notem. Continues modo hoc officium et non parum me iam obligatum arctius obstringes.
Caeterum, quod post acceptas ultimas literas meas6 cardinalem inviseris rerumque hic nostrarum statum repraesentaveris, equidem placet; licet videam more solito ibi actiones et consilia mea interpretari et in rebus his agi cuncta
433
leviter iudicari7 que sueta subtilitate8. Dominationi autem Tuae, ut pote cui rationes meorum consiliorum ex parte aperuerim cuique prudentia sua facile ea suggeret, non erit difficile eas in me calumnias refellere et qui affectus in patriam ac me tuus est, dignitatem reginae9 ac nomen meum tueri10.Vereor sane, ne cum damno suo sentient ali11 quando, an bonis rationibus se opposuerint meis consiliis12 rebusque adhuc vigentibus moras semper et difficultates nex13 erint, inclinatis autem nihil attullerint nec opin[ionis] nec consilii, quo14 res possent restaurari.
Quo magis et iudicia et consilium, quod ex affectu tuo mecum communicas, approbo15 et reassumptis iterum tractatibus per ducem Megalopolensem16 motum eo, quod ipsius ditionibus duorum exercituum vicinitas minabatur periculo, nihil omittam, quo res componi possint ex dignitate regni et securitate nostra et ad justam pacem redigi, quemadmodum non exiguam boni successus spem etiam ex eo habemus, quod omnibus, quae hactenus intercesserunt inter exercitus tam propinquos velitationibus victoria nostras partes et meliorem causam beneficio divino sit secuta. Ostendent tibi adiunctae carthae sub lit. A17, qui his diebus progressus iterum nostris fuerint.
Equidem certi quid de differentiarum compositione nondum habeo, quod tibi affirmem, nisi tantum propius iam videri Saxonem18 ad scopum accedere. Quicquid sit urgente hic St. Chaumontio19 obligationem meam in contrarium non
434
video iustas aliquas rationes, ob quas ita a Gallis20 habitus patiar ligari mihi manus pollicitationibus21 et promissis ipsorum22 toties deprehensis inanibus23 et vanis24. Is quid primum egerit mecum Wismariae, prioribus tibi scripsi25. Postea sine dubio subodoratus interpositionem ducis Megapolitani et reassumtos tractatus iterum mecum congredi petit in gentes que oblationes per nobilem suum dictum De S. Romain26 indigitari fecit. Quibus percipiendis ob ipsius requisitionem Smaltzium27 meum misi, qui primum querelas retulit, quarum summam literae tibi ipsius St. Chaumontii exponent sub lit. B28. Post tamen, quatenus animum et intentionem suam nudaverit, Smaltzius ipse tibi proximo tabellario in zyphris perscripsit. Interim ex meis literis sub lit. C29, quas his diebus ei iterum per dictum De S. Romain transmisi, utriusque nostrum intentionem facile dijudicabis ips(o) interea ad visendum Daniae regem30 profecto et caeteroquin nescio quas hic partes moliente.Et iam hic rerum facies est, quam uberius tibi cum filio brevi communicabo. Ipsum ad huc detinui propter absentiam in Borussia Spiringii31 rerum suarum causa, quo, ut spes est, intra aliquot dies reverso postulationum tuarum in privatis curam non negligam.
Existimo iam accepisse te quas in usum tuum chirographas per Spiringium mittendas curavi. Reliquis petitis et desideriis tuis praesente Spiringio modum et rationes inveniam, quibus contentus esse possis.
Vale et ut coepisti perge.
Dominationis Tuae amicissimus
Axelius Oxenstierna mp.
Dabam Stralsundij, die 15/25 Decembris Anno 1635.
P.S. Rediit his diebus ad me illustrissimus dux Megapolitanus Adolphus Fridericus attulitque ab electore Saxoniae declarationem, in qua quoad quatuor principales articulos formam tractatuum pacis concernentes ferme nihil habeo, quod desiderem.
In caeteris maxima nobis differentia est de receptione simplici et universali, quam urgeo, exclusorum principum ac ordinum in quatuor circulis superioribus
435
ex amnistia. De satisfactione praestanda coronae et militibus nostris res ad conventum evangelicorum ordinum instituendum mense Ianuario dilata est.Nihil quidem adhuc certi habeo de pace quod affirmem, nisi tantum spem esse boni successus. Nihilominus id cognitione vestra dignum putavi; ubi quid ulterius actum fuerit, communicationi non deero.
Datum ut in literis.
Adres: Nobilissimo domino Hugoni Grotio, Sac.ae Reg.ae Maj.tis Sueciae consiliario et ad Christianissimum Galliae regem legato ordinario.
Op de adreszijde schreef Grotius: 15/25 Febr. 1636 (Febr. verbeterd in Dec.) Cancellarius.
En bovenaan het postscriptum: rec. 12 Febr. n. st. 1636.