Nobilis et Magnifice Domine Legate,
Ultimae literae Dominationis Tuae, quas accepi, fuere de dato XVIII/XXVIII Septembr.2, quibus inter alia video conqueri Dominationem Tuam de ignorantia eorum, quae his in locis gerantur. Scripsi hactenus aliquoties quae in rem putavi, et scriberem equidem saepius de statu rerum ac consiliis meis et committerem Dominationi Tuae quae ex usu viderentur negotianda in aula christianissimi regis3, cum praeter promotionem publicae rei id dignitati etiam legationis merito darem. Sed praeter longinqua et intuta itinera, quae partim a scribendo absterrent, partim forte ea, quae transmissa fuerint, in alienas manus deferunt, abstinuit etiam diuturna incertitudo, quae me hactenus supensum tenuit, ne in uno alterove firmae quod resolutionis capere nedum communicare potuerim.
Quemadmodum tractatus sim a principibus ac ordinibus horum circulorum, desertus ab omnibus et ab Saxone4 et Brandeburgico5 iunctis Caesareanis nunc etiam oppugnatus; quemadmodum a milite nostro turbato per avocatoria Caesaris6 ac principum et corruptelis Saxonicis imbuto eoque, quod minima sui parte nostrae nationis sit, detrectante obedientiam debitam habitus sim, id ex prioribus literis meis7 et adjunctis actis, quarum redditas aliquas percipio, Dominatio Tua sine dubio intellexit.
Fui implicatus tractatui cum Saxone8 non ulla mea voluntate, sed, quod obsistere nequiverim consensui principum ac ordinum, quin saltem audirem, si quae in rem communem proponenda haberet.
Spes quidem nulla affuls(it) boni fructus, praesertim postquam is cognito adventu meo maturata pacis Pragensis conclusione praesumtam et decretam nostri persecutionem etiam in ipsis pactis ostenderit.
Caeterum visa obstinatione ejus consilium fuit pronum iam et currentem in perniciem nostram contra omne jus fasque, cumulare insuper merita invidia rejectarum aequissimarum conditionum, quas offerendas curavi haud dubie conjiciens eas non iri acceptatum.
Nunc igitur tantum non palam renunciato omni tractatu Saxo et Brandeburgicus conjuncti cum Caesareanis apertos hostes agunt, actus hostilitatis pluri-
316
mos hinc inde occupatis locis et nostris vi eiectis ediderunt, partitisque viribus et Pomeraniam infestant et Dn. Bannerium9 ultra et cis Albim iusto exercitu insequuntur.Haec consiliorum hactenus meorum rationes in dubio tenuerunt, ut in his rebus certi quid perscribere ad Dominationem Tuam non potuerim.
Caeterum visum mihi supervacuum est aliquid hisce addere ad animandum regem, quem fervente iam bello undique occupatum novi, quamvis et ne id quidem omissum, ubi opus fuerit, a Dominatione Tua putem.
In iis vero, de quibus ipse christianissimo regi scripsi10 et in specie urgenda Dominationi Tuae commisi, non dubito, quin omnem operam impenderit, et adhuc, ut impendat rogo, quo terminus ex promisso toties repetito debitus tandem solvatur. Et praeter haec in his quid novi quod mandarem non habui nec habeo.
Venit quidem his diebus ad me legatus extraordinarius marchio S. Chaumontius11 et mandata sui regis exposuit eo tendentia, ut principes horum circulorum ab acceptanda Pragensi pace et praecipue patriam meam a particularibus tractatibus averterit12. Coeterum cum iam res in alio statu et ferme ruptas offenderit, spem propemodum omnem deposuit principes ad meliorem frugem revocandi; et me verbis tantum animare velle facile animadvertit nulli aut exiguo usui esse.
Misit tamen quendam e suis ad electorem Brandenburgicum ad noscendum, si ipsi adventus ejus cordi sit transcursurus eo, si placuerit. Ut ita quemadmodum promissae pecuniae solutio hactenus est neglecta, ita et hujus legationis verum tempus iam quasi transiisse appareat.
Res nostrae quo in statu sint et quae ad elucidationem horum pertinere queant, Dominatio Tua e subjectis cartis13 videre potest. Omnes mei labores eo tendunt, ut in possessione nostra portus maris et loca, quae in Mechelburgensi ditione et Pomerania tenemus, eo usque conserventur, donec de universali et iusta pace conventum fuerit. Non possunt non difficultates nonnullae oboriri ex tam improviso casu proditis a suis et derelictis oppugnatisque a sociis et amicis.
Caeterum adest exercitus Borussiacus sub generali Torstensonio14 et quod integrum e copiis Bannerianis, qui si ultra tutelam locorum per hyemem quid praestare poterint, ut speramus, id deputabimus in lucro; et confido aequitati causae affuturum benignum Numen.
Provisis autem in securitatem locorum quae res postulabat et rebus dispositis ex occasione statui per mare ire in patriam, cum ut recte informem dominos principales meos de praesenti rerum statu, tum, ubi resolutio dignitati et securitati S.R. M.tis15 et regni conveniens fuerit sumpta, ut necessaria in tempus veris digne et ex ratione belli praeparentur. Unde ad Dominationem quoque Tuam mandata a Sua M.te procurabo de iis, quae ex usu deinceps iudicata fuerint.
317
Interim Dominatio Tua nolit intermittere, quoties fieri queat, de statu rerum apud vos me edocere neque miretur, si durante hoc itinere meo ordinarias communicationes praestare non queam; quas tamen non omittam per omnes occasiones. Privatis Dominationis Tuae curavi per Spiringium16 remedium et ordinationem. Et certa sit velim curae mihi perpetuo fore dignitatem et ipsius et legationis.
De coetero feliciter valeat et cuncta ex voto gerat17.
Dominationi Tuae amicissimus
Axelius Oxenstierna mp.
Dabantur Vismariae, die XXIV Octobr. A.o M.DC.XXXVo.
In dorso schreef Grotius: 24 Oct. 1635 Oxenstiern(?).
en: 1635 Rec. 15 Dec. par l'envoyé de mons.r de S.t Chaumont.
Verder nog enige losse aantekeningen van Grotius' hand.