Excellentissime Domine,
Sextus jam dies, cum Ruellam ivi, ut nummarium nostrum negotium urgerem amoveremque impedimenta, quae se obtulerant.
Ibi venit ad me is2, quem Sanctichaumontius3 miserat traditque literas cum chartis corruptis nonnihil, quod in mare prolapsae fuissent, ut dicebat. Erant autem eae literae, quas 24 Octobris4 ad me dederat Sublimitas Tua. Fuerat is
416
homo his in locis prope mensem totum. Quo minus ante tradidisset mihi eas literas, excusationibus utebatur frivolis. Cum Lutetiam venisset, quaesitam a se domum meam reperiri nequiisse; ex eo Ruellae se retentum, ut decedere non liceret. Si quis curiosus in eas involavit, ut fieri potest, nihil tamen inde mali metuo. Sunt enim scriptae ita prudenter ac temperatae, ut certe prodesse magis quam nocere possint.Tuae vero Sublimitati gratias ago maximas, quod et rei privatae et dignitatis meae curam tam benigne suscipit. Meum erit operam dare, ne tam continuis magnisque beneficiis indignus videar.
Ad notitiam consiliorum, quae prudentia silentii supparo obvolvi praecipit, adsit, ut cupiam irrumpere. Satis mihi erit illa, quae scio nisi optima esse non posse, faustis ominibus prosequi.
Quae vero publice gerantur, ea, si fieri potest, optem neque postremus nosse neque ab aliis potius quam a nostris discere. Video autem nunc non esse, quod de quoquam querar, nisi de ventis, navium quae literas ferre debent, raritate et, quod nunc accessit, eorum, qui ferendas suscipiunt, negligentia.
Metus, quem hic habent, ex suis ipsorum, ut puto, actionibus, ne quid seorsum Suecia cum Caesare5 paciscatur, efficit, ut, si non rebus, verbis certe sint multo quam ante liberaliores. Impedimentum injectum, de quo scripseram. resecturum se dixit Bulionius6 certoque trecenta millia in rem nostram perventura. Addebat, quod abiens Heufdius7 mihi non dixerat, et an verum sit nescio, etiam de ducentis millibus reliquis unde solverentur, dedisse se Heufdio. Displicet, quod etiam trecenta illa millia non praesente pecunia numerantur, sed pensiunculis lentis, et quod, quamdiu non tenentur nummi, alia atque alia evenire possunt, quae negotium nulla publica signatione munitum evertant. Quare sicut spem video, ita rem totam pro certa affirmare non ausim. Accipiemus interim quantum dabitur, aut ullo modo exterebrari poterit.
Servianus8 ab arcanis publicis regi9 magna in ver proximum de Gallorum molitionibus pollicebatur, modo perstaret in bello Suecia. Is ipse et alius, qui res maris curat, ajebant, compertum sibi regias Sueciae naves aliquot ut post Prussiam amissam supervacuas vendi; velle se aliquas emere. Ego, qui ea de re nihil scirem, scripturum me promisi, et si quid intelligerem, ipsis renuntiaturum.
Cum his mitto D. Marini10 literas; alias quoque a Constantinopoli, ut arbitror. Si verum est quod fama nuntiat, in eo esse Turcam11, ut bellum in Persiam12 pace commutet, erit cur domus Austriaca cogitare debeat, quomodo ab aliis hostibus se liberet. Is qui pro Venetiis13 est Viennae14 scribit vidisse se literas
417
regis Poloniae15 ad eum, qui res Polonicas illic agit, indicantes animum ejus regis a Caesare alienatiorem, non tantum ob negatum fratri16 principis Stilaneae17 matrimonium, verum etiam quod imperator18 oblatam ab ipso operam in pace per Europam concilianda repudiet obtendens pontificem19 eam rem ad suam curam trahere neque admissurum honoris participem. Is ipse, ad quem eae erant literae, dicebat haud ignotum sibi a Davausio20 tentari omnia, ut bello in Caesarem implicaretur Polonus specioso praetextu Silesiae ad ius Polonicum retrahendae; sed, etiamsi haec aliquam vim habere possent in regis animum, satis magnam apud Ordines fore vel solorum jesuitarum potentiam ad injiciendos obices. Pasmannus cardinalis21 a Caesare legationi in Poloniam destinatus, excusat se. Galli cum Camillo22 sentientes sibi persuadent illum regem a suis sententiis in occulto stare. Et ex Alexandri homine23 cognovi non abesse eum longe, quin id credat. Legatis Batavis24 dixit rex se aut nullas facturum nuptias aut cum Palatina25. Foederati Ordines eo intellecto scripsere ad Poloniae ordines promovendo negotio; miror, cum ipsi ex testamento tutores sint virginis, quorum officio dissentaneum videtur eam offerre nuptum. Nunc e Polonia legati magna cum pompa in Anglia expectantur, qui eas nuptias ambiant.In ea aula trigusculum quoddam intervenit cum legatis Galliae ordinario26 atque extraordinario27, quod rogati a regiis ministris, an Palatinum principem28, qui ibi nunc est, ut electorem essent salutaturi, dixerunt habere se contraria mandata. Rogavit rex Britannicus29 differrent igitur ad eum accedere, donec ipse per legatum suum cum rege Galliae ea de re egisset. Legatus mihi dixit mandatum sibi conqueri apud regem et autoritate uti Heilbronnensis foederis. Sed regem alloqui nondum potuit.
Idem legatus in sermonibus mentionem aliquam injiciebat de foedere ineundo cum Suedia Galliaque. Verum interim ab aula Hispanica literae non unae nuntiant
418
legatum ibi ab Anglia novi foederis cum Hispano30 cudendi causa exspectari quotidie.Est heic regis Daniae31 nothus32; putatur rem de Bremensi archiepiscopatu commendare. Comiter a rege Galliae exceptus fuit.
Ottonem Ringravium33 meis literis solatus sum34 fecique gnarum eorum, quae nobis feliciter ad Albim evenere; significavi etiam polliceri regis Galliae administros, si pax fieret, rationem ipsius habitum iri.
De liberalitate regia, unde in his calamitatibus sublevetur, impetrare nihil potui. Rex hodie in parlamento edicta parit nummaria, ex novis maxime dignitatibus. De oneribus querelae multae audiuntur. Vidi Massiliensis civitatis libellum35 acriter pactiones cum comitibus olim Provinciae, inde cum eorum successoribus Galliae regibus factas pro sua immunitate, imminentem praeterea commerciis labem ex immenso salis pretio urgentem At clerus, antequam in usus publicos quod postulatur conferat, multa a rege petit, ad imminuendam protestantium Galliae libertatem tum in religionis suae usu tum in honoribus adipiscendis, maxime vero in vulgandis libris.
Prodiit libellus Pilleterii cujusdam36 hominis satis diserti, qui ex protestante pridem romanensis factus est, quo matrem ducis Bulionii37 hortatur, filii ut exemplum imitata et ipsa ad sacra proavita redeat.
A Roma et Hispania docemur ab imperatore jam nominatos pontifici in aurem legatos paci conciliandae; dixisse nuntio38 ducem Olivarium39 paratum Hispaniae regem suos edicere, dum eodem tempore id Gallus faciat et pontifex e quatuor propositis ad conventus locum ab imperatore urbibus unam designet. Sed cum pestis nunc Germaniae pleraque insideat, Itali, si qua gens alia, vitae suae solliciti, mallent Italiae aliquem locum in id sumi; aut Avenionem, quae Galliae finitima in pontificis est ditione. Ab hac aula creditur ubicunque futurus est conventus, iturus eo Seguerius, custos sigillorum40 antehac, nunc per Aligrii41, qui imaginarium nomen retinebat, mortem factus regni Francorum cancellarius.
A pontifice Guenettius cardinalis42 itineri paratus scribitur. Addunt ex Hispania literae invitos ibi de plebe homines ad militiam cogi more ibi insolito, sumto ab Anglis.
419
De Sabaudo43 bene ibi existimari. Vienna qui scribunt, credi volunt certum esse imperatorem de electorum suffragiis pro Hungariae rege44; sic tamen, ut de Bavaro45 subdubitetur, quem intentum augendis copiis proprie suis, ad viginti millia.
Multorum in Caesaris aula eam esse sententiam dignum Sua Majestate facturum Caesarem, si tot injuriis lacessitus bellum Gallo ultro indicat. Sed dissuaderi a pontificiis nuntiis46, ne, quo tempore spes resarciendae concordiae est, asperentur animi. Eum, qui antehac in hac aula res egit Caesaris47, huc redire. Eum, quantum ex sermonibus judicari potest, existimare maximas pacis moras in Lotharingia et Pignerolo fore. De Trevirensi48, atque alia facilia extricatu. At qui in aula Viennensi pro Gallia agit, Carbonarius nomine49, diligenter obierat proceres multa illis de sui regis pro pace ac religione catholica animo pollicens.
Cosaccis, qui per Bohemiam eunt Hispano militatum, pecunia mittitur. Aliquid etiam secum in Italiam marchio Leganesius50 Mediolano regendo missus attulit et Cerbelloni51 duodecim centuriae in supplementum mari venere. Alias in Hispani usum conscribit Hetruriae dux52. Scripsit ad amicos Davausius, a rege quinquaginta millia dari in rem Suedicam; magna praeterea principibus regni munera.
Comes Suessionensis53 qui Campaniae limiti praesidet, regem rogat, ut sibi proelio certare liceat cum comite Buqucio54, qui ducis Caroli55 copiis praeest.
Haec nunc habebamus. Ceterum Deus, Excellentissime Domine, Tuae Sublimitatis consilia ad bonorum ipsius familiaeque ejus, reginae56 regnique Suedici ac totius orbis christiani gubernet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10/20 Dec. 1635.
Heufdii qui res agit patruo cognomine57, ait de ducentis millibus audiisse se nihil, de trecentis verba habere et spem, cautionis certae nihil.
Qui ab exercitu Gallico veniunt Germani ajunt Gustaviburgum ex insidiis irruptum editaque hostium strage, quod defendi nequiret, desertum rursus a ducis Bernhardi58 militibus. Ipsum ducem ad regem venire cum Feuquerio59,
420
nam cardinalis Valetta60 jam venit. Gallasii61 copiarum magnam partem trans Rhenum ivisse. Solutum Hanoviae obsidium ope landgravii62.Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.