Illustrissime Domine,
Ventos reflantes prohibuisse credo, quominus ullas abs te post illas 24 Sept.
295
datas acceperim. De Gustaviburgo et Franquendalia hostium factis credo intellexeris.Rex2 huc rediit; videturque Galassius3 aditum in Galliam sperare, nisi proelio occurratur.
Valentia ad Padum capta nondum est. Pontiifcii Helvetii creduntur iter Caesarianis4 daturi.
Multi de pace sermones, multi et de induciis quadrimestribus. Sed crescunt interim irritamenta. Secretarius Gallici legati5 in Hispania retinetur; et a regina matre6 missus ad Rohanium7 Closelius8 ab ipso9 ad regem mittitur graves paenas daturus tentatae ducis fidei. Eo minus grata potest esse opera, quam regina eadem pro pace offert suis ad Masarinum10 literis. Tamen abiit Roma cardinalis Gienettius11 ad pacem inter romanenses principes commendandam parum haud dubie ex protestantium commodo.
Legato Britannico12 satis cordi est Palatinum negotium. Sed armis talia melius quam nudis legationibus procedent. Itali Palatinae domui ab Hispano13 Limburgi ducatum dari volunt. Sunt hic Bonica14 pro duce Bernhardo et notus factis egregiis Iacobus comes15 pro sua Hanovensi urbe, non dubium, quin graviter periclitante - nam et pestis praesidium valde imminuit - laborans.
Bastilia comitem Cramalium16 aliosque hospites accepit usos lingua liberius quam dominantibus expedit multorum praesertim auribus ad fabulas et animis ad seditiones prurientibus.
Magno cum protestantium dolore huc allatus est rumor de mutato in pontificium duce Bulionio17; et de alio Nassaviae Dillenbergensis domus18 idem mihi narravit comes Iacobus.
Non ego tantum, sed omnis hic aula sollicita est, quod pridem nihil habeamus de magni cancellarii19 rebus.
Deus illi tibique et tuis, Illustrissime Domine, propitius adsit.
Ill. Dom. Tuae onmi studio addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 26 Octob. n.C. [MDCXXXV].
296
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1635 6/16 Novemb.